Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 300 —
Boemiae festivitatibus uteretur; qui tamen circulus eidem
duci a nemine praeterquam a Pragensi aut Olomucensi epi-
scopis vel eorum altero, qui dum alterum ex eis abesse contin-
geret, vices suppleret amborum, in praedictis festivitatibus
fuerat imponendus;
(Litterae Friderici I. Imp. ddo. 1158, 18. Januar, —
Codex j. b. I. 16.) |
9. ac in secunda littera clarae memoriae illustri Ottakaro
primo et successoribus suis, praeclaris Boemiae regibus, ob
insignia et grata servitia, quibus sacrum Romanum Imperium
dignis honoribus prosequi studuerunt, investiendi ac infeudandi
episcopos praefati regni Boemiae plenam tribuit facultatem ;
(Vid, Cod. j. b. I. 19, ad annum 1182.)
3. et litterae divi Friderici secundi, Romanorum regis,
iu quibus exprimitur, quod. illustris Henricus marchio Mora-
viae et universitas magnatum et nobilium Boemiae de
assensu et voluntate illustris Ottakari, quondam Boemiae regis,
proavi nostri carissimi, illustrem. Wenezeslaum, primogenitum
ipsius, in regem suum elegerint, et eadem electio per supra-
dictum Friderieum Romanorum regem fuerit approbata ;
(Litterae Friderici Imp. ddo. 1212, 26. Septembris, —
Cod. j. b. n. 24.)
4. et litterae divi Ricardi, olim Romanorum regis, qui aucto"
vitate sua, sieut protestatur in litteris, praefatum regem Otta-
karum, proavum nostrum, dum adhue vitam ageret in humanis,
de regni Boemiae et marchionatus Moraviae priucipatibus et
omnibus feudis ad eadem spectantibus investivit;
(Litterae Ricardi R. regis ddo. 1262, 20. Augusti, —
Codex j. b. n. 50.)
5 et specialiter donatio clarae memoriae illustris Ovtakari
secundi quondam Boemiae regis, proavi nostri dilecti, quam
patri illustris Nicolai, ducis Oppaviae praesentis, fecisse dinos-
citur, dum terram Moraviae dividens ducatum sive principatum
Oppaviensem creauit ex novo, ipsumque ducem Oppaviae, quem
de mera suae benignitatis gratia sublimavit in prineipem, heredes