1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 275 —
Professio regis ante solium coram Deo et clero et po-
pulo: ,Profiteor et promitto — nostrorum praestare. Amen.“
II. Ordo ad benedicendum reginam, quae debet con-
secrari statim post factam consecrationem regis, hoc modo:
Statim eo coronato et eam benedici et coronari iubente,
crine soluto et capite discoperto a duobus episcopis deducitur
ante altare et prostrata ante debet orare; qua elevata ab ora-
tione ab episcopis debet iterum caput inclinare. Hoc facto archi-
episcopus dicat orationem: ,Omnipotens sempiterne — est
mundum qui...“ Alia benedictio eiusdem coram optimatibus
ante altare per metropolitanum dicenda: ,Deus qui solus —
corde praeficiat. Per Christum ...* Notandum est, quod tunica
reginae et camisia debent esse apertae ante usque ad corri-
giam et dominus archiepiscopus debet inungere eam de oleo
sancto in modum crucis in capite et pectore et in scapulis ;
dum inungit sie: ,In nomine patris — saeculorum Amen.“
Orationes post unctionem : „Sancti spiritus — queas auxi-
liante domino nostro Jesu Christo, qui...“
Oratio: „Omnipotens sempiterne — indigne. Per do-
minum , . .*
Post istam orationem datur reginae sceptrum ab archi-
episcopo, alterius modi quam sceptrum regium, at virga con-
similis virgae regiae, absque orationibus. Tunc debet anulus
immitti digito eius, dicente metropolitano: ,Accipe annulum —
pervenire. Per...“ Item alia: ,Deus cuius est — contendat.
Per Christum ...*^ Sequitur benedictio coronae: ,Deus tuorum
corona fidelium ...* (ut supra) Qua finita debet ei imponi ab
archiepiscopo corona in eapite ipsius, quam impositam susten-
tare debent undique barones. Archiepisopus autem debet dicere
sie: , Accipe coronam — coroneris.^ Item alia: ,Officio nostrae
indignitatis — qui cum Deo...* Item oratio: ,Omnium do-
mine — corroborare gloriam. Per..." |
Post istam orationem barones, qui coronam eius susten-
tant, deducunt eam ad solium, ibi sede parata collocatur,
associante ipsam venerabili abbatissa monasterii sancti Georgii
in castro Pragensi ordinis sancti Benedicti, quae propter
18*
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile