Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1539. 83
Ubi vero illa cessant, secus accidit. Nam et scripturam habemus: omne regnum in
se divisum non posse stare, et domum supra domum cadere.
Ego vero, rex clementissime, (vera ut fatear) non intelligo, ut subditi VRMtis
in hoc regno et aliis provinciis huic adhaerentibus et incorporatis VRMtem aliquo
prosequerentur amore, aut quidpiam haberent fiduciae. Nam apud eos similis opinio
est, videlicet, quod eos Ms Vestra nec amet, nec aliquid fidei habeat, nec memoria
teneat aut alicujus ponderis faciat, quod VRMtem ex pura eft libera voluntate in
dominum elegerint suum. Et quod illud odium et incredulitas ab VRMtis principio,
statim cum VMs facta sit dominus noster regnareque coeperit, aperte potuit perspici.
Ibi enim absque istius regni consilio, immo plane contra illorum consilia bellum in
Hungariam Ms Vestra suscepit et movit, qua incoeptione et bello nihil profecit, sed
se et subditos suos exhausit bonis, ac frequentibus exactionibus multos ad pauperiem
redegit. Illa tamen omnia auxilia una cum gravissimis VRMtis sumptibus ac impensis
in nihilum esse versa, et quod magis est, ea ratione Turcae illas provincias in magnum
discrimen ac periculum proposuisse et adduxisse, cui cum resistere nequeat, aliud
nihil quam interitum una nobiscum expectat. (Quod si VRMs istius regni consilio
fuisset gubernata, ad haec et V Mtis et nostra gravamina non fuisset ventum.
Itaque ex illo odio et incredulitate erga nos habita MsVR conventus distri-
ctuum, ne scilicet haberentur et homines sine congregatione speciali nec de rebus
MtisV nec publicis conferre et deliberare possent, inhibitionem facere dignata est.
Cum tempore superiorum regum, qui ante MtemV erant, id genus conventionum
in districtibus vetitum et inhibitum non erat, verum enimvero primum deliberato et
perpenso hegiae Mtis et totius regni commodo in conventu districtuali, tandem in
comitüs publicis confirmabant et ratificabant, et sic in hoc regno bonus conserva-
batur ordo et pulcherrime stabat regnum. Ceterum hae inhibitiones inde oriuntur,
quod VRMs hominibus non credit, idque metuit, ne in districtibus aliquid adversus
MtemV tractetur et conspiratio nascatur. (Quare incredulitas haec a VRMte homi-
nibus admodum gravis et molesta est, quandoquidem apud eos non aliud est, quam
ut se erga MtemV ita servent et gerant, uti subditos et fideles decet.
Deinde et haec opinio apud homines est, propterea quod MsV hoc regnum
non amplectitur, e£ hoc accidere, cum RVMti proponitur et de imminutione istius
regni (quod saepe accidere solet) conqueritur, quae fit ab extraneis circum principibus,
qui in illud progredientes, sibi appetunt et vario modo asserentes attribuunt, tamen
VRMs illa parvi facit, nec ad finem emendationum et restitutionum in integrum
perducere conatur. Unde facile perspici potest (cum quidem principes illi nullo in-
commodo impune abeunt) nimirum licere illis pro suo arbitrio hoc regnum immi-
nuere ef debilitare. Idque aecidit, quia MsV pluris illos principes hoc regno facit,
magisque momenti in illis locat et ponit, quam in illo regno. Nam neque id permit-
11*