Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber tercius
CAPITULUM XX.
De eleccione et coronacione domini marchionis in regem Romanorum!.
Deus auctor pacis et amator in ecclesia triumphante summam pacem
ordinavit, in ecclesia quoque militante de sue immense bonitatis largitate salu-
berrimum intulit pacis principium, inspirando domino pape et electoribus impe-
rii, ut princeps pacificus in regem Romanorum eligeretur et adversarius pacis per
ipsum cum suis complicibus exterminaretur. Nam pax est magnum donum Dei?
et vestigium eius, et quasi testatum, fidelibus legatum, et est semita humane salu-
tis. Unde sapiens ait proverbium?: Omnes semite illius pacifice. Porro si pax temporis
non habetur, pax pectoris difficulter custoditur, ac demum ad pacem eternitatis^
non pervenitur, de qua scriptum est^: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Nec
Deus ibi habitat, ubi non est pax et mentis tranquillitas, in pace enim factus est
locus eius.
Anno igitur Domini MCCCXLVI^, die XXVI mensis Novembris, VI Kalen-
das Decembris, hoc est proximo die dominico post festum beate virginis
Katherine, electus fuit et coronatus illustris princeps dominus Karulus, marchio
Moravie, in regem Romanorum per archiepiscopos Coloniensem et Treverensem
in civitate Bunna, que est prope Coloniam". Et interfuerunt multi principes tam
spirituales quam seculares: archiepiscopi prefati, Maguntinensis et Pragensis, rex
Boemie, dux Saxonie, palatinus, necnon alii electores imperialis dignitatis et alii
quam plures principes preter solum Branburgensem, qui tanquam nil iuris
habens* in eleccione fuit exclusus, cum ius eleccionis, quod sibi debebatur, ad do-
minum papam fuerit devolutum vel ad alios electores. Eligitur autem in regem
Romanorum ex consensu et speciali mandato domini apostolici unanimiter et con-
corditer per omnes electores, licet ipso recusante et contradicente. Tandem victus
precibus sue consensit eleccioni; et *hec consumata est*^ anno prefato XI die
^ donum Dei W (secundum Loserth, nunc laes.) | donum est H
b eternitatis W (secundum Loserth, nunc laes.) | civitatis H
* habens Wl om. H
4 *.* WIhoc consumatum est H
1) Im conspectu capitulorum sub num. XXII invenitur.
2) Prov. 3, 17
3) Is. 32, 18
4) Electio Karoli regis Romanorum cum coronatione eius posteriore confunditur. Karolus feria tertia, die 11^ m. [ulii a. 1346
in civitate Rhens electus est (RBM IV n. 1736), sollemnitas coronationis vero die 26? m. Novembris a. 1346 Bonnae (Bonn)
celebrata est, nam civilates Aquisgranum (Cáchy) et Colonia (Kolin) cum imperatore Ludvico inimicitias suscipere non
audebant. Electionis participes fuerunt: archiepiscopi Baldvinus Treverensis, Gerlachus Maguntinus, Walramus Coloniensis
el duo ex quatuor electoribus saecularibus: Iohannes, rex Boemiae, et Rudolphus, dux Saxoniae. Electores ceteri, filius
imperatoris Ludvicus, marchio Brandeburgensis, et comes palatinus Ruprecht partem imperatoris Ludvici secuti sunt.
Coronationi affuerunt archiepiscopi nominati cum episcopis civitatum Münster, Verdun, Méty, Lutych, et solum unus
principum saecularium, Rudolphus, dux Saxoniae. Cf. Spěváček, Karel IV., p. 197-203.
191