EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

ebdomadarum, guibus reges ambo in humili habitu iugiter interfuerunt. Directe sunt *ergo ab universis preces** pro ipsius convalescencia cum oblacionibus hostiarum, sed peccata paterna hanc impediverunt. Unde die tercia ante festum sancte Margarethe ille regalis flos clarissimi germinis decidit® et decessit'. Et quia, ut ait sapiens, extrema huius gaudii luctus occupat; unde conversum est gaudium nupciarum in planctum exequiarum, leticia vertitur in merorem, risus iocun- ditatis* in lacrimarum resolucionem, quia exsiccata est? rosa feminei decoris, cecidit lilium nivei pudoris, aruit viola laudabilis humilitatis. Planxit autem ipsam utriusque sexus multitudo, quia erat *virtutibus theoloycis, cardinalibus et mo- ralibus referta*^, et per ipsam regnum Polonie unitum fuisset regno Boemie, quod prius! per paternam avariciam extititerat* separatum. Et stirps regia Boemice" gen- tis per ipsam et ex ipsa fuisset feliciter propagata. Sepulta est autem in Aula Regia, iuxta sepulchrum! maternum in die sancte Margarethe, illa laudabilis Margaretha.

Post hec sunt gentes, ipsam non modice flentes.

Moribus ornata, virtutibus intitulata.

*[psam mors perimit, pulchram de medio tollit.*

*Eodem anno rex Boemie fundavit monasterium* in honorem beate virginis Marie prope Minorem civitatem Pragensem? et locavit ibi fratres Cartu- sienses, qui in regno Boemie prius non fuerunt.

Eodem anno Prage ad S. Clementem heretici interfecerunt inquisitorem hereticorum de Polonia, ordinis Predicatorum, virum valentem et clericum excel- lentem, qui ipso die devote missam officiaverat et optime predicaverat et rex ipsum assecuraverat. Sic feliciter de hoc seculo nequam ad dominum Deum migravit*",

a *_* P | sunt preces ab universis H_ las. W

decidit P | emarcuit, decidit HW

iocunditatis P | iocunditas HW

est HI on. W

*_* P | cunciis affabilis et graciosa, referta virtutibus et decorata W cuncliis affectabilis... H

prius P | quidem HW

extiterat HW lextütit P

Boemice P | Boemie HW

sepulchrum P | sarchophagum H sargophagum W

*-* Pl om, HW

monasterium Cartusiensium Prage est fund«atum» | in marg. al. m. W

ad Dominum Deum Wl om. H

m *_* HW | deest P

1) Die 11^ m. Iulii a. 1341 mortua est.

2) Fundamenta novi monasterii evidenter a. 1341 posita, litterae fundationis vero a rege Iohanne die 1 ? m. Februarii a. 1342 datae sunt. Monasterium in hodierna parte Pragae Smíchov in 'Horto beatae Mariae' situm est.

Fs ann or

176


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile