EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius

ab universo clero et a populo honorifice est suscepta. Fitque* tractatus inter regem Polonie Casimir? et ipsam de matrimonio contrahendo. Postquam autem* de hoc inter ipsum et regem Boemie finaliter esset concordatum?, ipsa inclita domina Margaretha egritudine exstitit gravata. Venitque Pragam sponsus eius rex Polonie decenti* milicia stipatus et paratus ad celebrandum solempnitatem nupciarumf. Adduxerat namque sue sponse preciosas vestimenta et regalia ornamenta cum variis iocalibus, volens ei per hoc! specialiter complacere. Ipse vero* cum suis letus et iocundus exstitit, ipsam sperans" divina gracia sanari et" opitulamine? medi- corum. Facta sunt autem Prage his diebus multa hastiludia et diversa exercicia militaria cum magna? leticia et iocunditate. Ipseque? rex Polonie, *liberalitatem suam tunc ostendit; nam*' quicunque Pragensis civitatis incola sive advena, quo- cienscunque voluit, suum panem manducavit; et vinum omnibus latinum cum? omnibus necessariis large*' ministratur. Et hoc convivium ultra tres menses" duravit. Porro cum rex Boemie adverteret suam filiam plus et plus debilitari, quam affectu magno prosequebatur, supplicavit venerabili patri domino Iohanni, episcopo Pragensi, ut mandaret universo clero", quatenus preces Deo" offerrent pro sue filie salute. Unde* facte sunt processiones cum reliquiis sanctorum? etvexillis a secularibus et a religiosis singulis diebus infra spacium*^ duarum

Fitque P | Et illico it HW

Casimir P | om. HW

autem P | vero HW

concordatum P | compromissum et H W

decenti P | decenti et multa HW

solempnitatem nupciarum P | nupciarum solempnitatem HW preciosa P | preciosa et exquisita HW

et regalia P | regalia et HW

ei per hoc Pleidem H eisdem W

specialiter complacere P | ipsius benevolenciam captare specialiter complacendo. HW Ipse vero P | Porro rex Polonie HW

etiocundus exstitit P | extitit et iocundus H las. W

ipsam sperans P | sperans sponsam suam H las. W

sanari et P | sanitati recuperari et eciam H las. W opitulamine P | opitulamine auxilioque HW

magna P lingenti H laes. W

Ipseque P | Sponsus vro HW

*-* P | magnam liberalitatem insinuat, namque H /aes. W cum Hlet P las. W

*-* P | suam mensam accessit, excluso potu communi vinum latinum omnibus cum omnibus commestibilibus large et iocunde H W (etsi partim laes.)

tres menses P | spacium trium mensium HW

clero P | populo H /aes W

Deo Plom.H laes. W

Unde P | Huius rei gracia HW

sanctorum Pom. H lacs. W

spacium P ltempus HW

жж = Tn m0 Qn oT >

e a. mow c 53

NX x £ <

175


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile