EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

corpus dominicum omni lesione procul mota pristinam valetudinem perfecte recuperavit*.

Et in civitate Curimensi eodem tempore corpus Christi fuit revelatum a perfidis Iudeis verberibus concussum et cruentatum, unde miseri Iudei in regno Boemie et in aliis terris ferro et igne variisque modis fuerunt interempti. Et mirum est, quod de corporibus eorum, cum vulnerarentur aut mutilarentur, sanguis non emanavit.

Eodem anno in civitate Pukka! eciam fuit inventum corpus Christi cruen- tatum. Veniens quoque episcopus Pataviensis, in cuius erat dyocesi, propter maio- rem cautelam a tergo circa hostiam inventam aliam hostiam consecratam apponi mandavit timens, ne populus ydolatrie committeret crimen. Multa quoque miracula per Salvatoris nostri clemenciam ibidem ostensa fuerunt et de largissimis oblacionibus fidelium ecclesia in honore corporis Domini ibidem decenter extitit fabricata.

Eodem anno in vigilia Translacionis sancti Wenceslai? creator omnium Deus propter merita beati Wenceslai miraculum in civitate Pragensi ad sui glo- riam ostendere est dignatus. Nam cum quidam viri in arte mechanica eruditi inter se conferrent, quod festum translacionis sancti Wenceslai esset celebrandum, quidam vero ex ipsis ait, quod illius rustici festum nollent celebrare, adiungens varia enormia, que quasi blasphemiam sapiebant. Qui mox mutus est effectus, in aliisque sensibus exstitit ebetatus. Consortes vero sui in crastino ipsum* ad sepul- chrum sancti prefati adduxerunt, ipsum admodum crucis prostraverunt precesque pro eo fundentes et oblaciones offerentes. Cumque caput sancti Wenceslai allatum super caput ipsius positum fuisset, mox vocem magnam emisit, acsi gravi vulnere foret sauciatus, et illico pristine sanitati et loquele fuit restitutus, gracias agens Deo et suo martiri glorioso, reatumque suum coram omnibus confessus, veram pe- nitenciam agens? pro delicto prefato. Deinceps Theutonici patronum nostrum in maiori reverencia habuerunt, nam prefatus vir de eorum propagine fuit oriundus.

Eodem anno locuste venerunt Boemiam magne quantitatis et mirabilis disposicionis quasi in nubilo nivealit. Que dum volarent condense valde et compresse, quod propter interposicionem ipsarum non poterant videri radii solares et propter magnum fragorem et sonitum ipsarum unus alium non valuit audire loquentem, nec potuit percipi sonus campanarum. Et ubicunque ceci- derunt, nec semina nec fructus nec fenum nec gramina nec aliqua huiusmodi

recuperavit Wl recuperat H Die 3 mensis Marti. ipsum WI post vocem prefati H agens W | om. H. egit suppl. Em niveali W | nivis H Que W Alique H

1) Civitas Pulkau in Austria.

- a an ow

168


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile