Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
* Ergo H | Rogo
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
dicendum Christi? Tu dic studiosius isti,
guod res ostendat tibi, guas nullo modo prendat
Cristi diva manus. Homo scit, nisi sit male sanus,
omnia subiecta fore Christo, nullague tecta.
Cuncta dedit gratis fons divine pietatis,
gue dedit, inguire, si sint tua, vel sua, scire
hoc poteris facile, guia nil retines ita vile,
guod teneas per te. Si sic tu dicas aperte:
Hec mea propria res, dic, gua racione negares
hec domino danti, pocius dicam mutuanti,
cum sua sint cuncta, sua propria sunt tibi iuncta?
Hec bona vult, guantum sumit tamen sibi, tantum
Christus pro victu, guantum vult hic et amictu.
Hiis est hic usus, sed nunguam rebus abusus,
Ergo“ Dei nate, ditissimus es deitate,
ast in natura carnis sumis tibi dura.
Pauper vis fieri, vis pauperibus misereri,
guam suscepisti paupertatem, docuisti,
tu possedisti proprias res, si voluisti,
aut in communi? tibimet servando vel uni*,
hoc si fecisti, cur iudicat iste vel isti.
Attamen hoc scimus, in scriptis et reperimus,
dives pauper erat Deus ac homo, nemoque querat
hac de materia temerarius, quia virgo Maria
pannis involvit hunc vilibus atque revolvit,
pauperis exemplo fert paucula munera templo.
Nendo, laborando manibus vixit, tibi dando
exemplum vite. Quia si vis vivere rite,
fer paupertatem mundi, quia fertilitatem
regni celestis acquires. Est tibi testis
hoc celi princeps. Nos protege, virgo, deinceps,
spem da perfectam michi Christe, fidem quoque rectam,
da te diligere, te tota mente tenere,
tempore da mortis felicia gaudia sortis.
W
in communi W I domini H
< uni Wlvii H
156