EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber tercius

Hec contencio *usque ad festum beati Nicolai**! duravit, sed tunc interveniente arbitrio hec causa ad sedem apostolicam est relata. Interim prefati fratres in civitatibus singulis, in villis et oppidis^ sunt passi ignominiam, dampnum et turbacionem, nam ipsis tam verbis quam elemosinis communicare plurimi noluerunt. Tandem ultimo diversis laboribus et expensis consummatis amicabiliter concordarunt?. Consueverant autem prefati religiosi^* diebus domi- nicis in ecclesia Pragensi*? ad populum facere sermonem, quos venerabilis in Christo pater dominus Iohannes *IV^, Pragensis episcopus XXVII^** amplius hunc faciendum non admisit. Commisit autem ibidem officium predicacionis suo capellano? et penitenciario Francisco, quondam rectori scole in Wissegrado^, qui ob reverenciam et mandatum ipsius scripsit hanc secundam partem cronice Pragensis.

*Eodem anno mense Maio gelu magnum omnes vineas in partibus Almanie tantum destruxit, quod post vindemia luxit. In Ytalia vero et Francia et in Burgundia non fuit in vineis magnum dampnum. Aliam autem plagam Deus his terris intulit utique propter peccata, quia mortalitas, pestilencia plurimos homines tunc percussit. Parisius namque infra tres menses estivales in hospitali regis XVI milia hominum sunt mortua et in cimiterio Innocentum sepulta. Ft in aliis civita- tibus ibidem maxima multitudo hominum decessit.

Et Francia est felix terra, nam ibi est pax et iusticia sine gwerra, et tibi, Francia, summa potencia, copia rerum,

non violencia, sed sapiencia paxque dierum.

Dicque Boemia mesta prohemia, dic michi de te,

que tua gloria, que tua gaudia vivere lete

nescis, nam dura te plura prelia ledunt,

a te gracia, grata solacia cuncta recedunt.

En tua tem pora sunt modo pessima, quidque futurum,

nescio, sed scio, quod populo modo vivere durum.*!

^ *-* Pldiu HW

^ villis et oppidis P l oppidis et villis H. /aes. W

* religiosi P | fratres H lacs. W

4 *.* P | in ecclesia Pragensi diebus dominicis H lae. W

© in Christo PI om HW

Г *_* P | episcopus Pragensis vocaverat sed H laes. W

8 author partis huius Franciscus in marg. al. manu P

h in Wissegrado P ecclesie Wissegradensis H ecclesie.. lacs. W

| *-* P | dest HW

1) Die mensis Decembris a. 1334.

2) Dissensio die 29 mensis Novembris a. 1334 composita. est arbitris episcopo Iohanne partem cleri, Henrico, praeposito Lithomericensi, partem religiosorum defendentibus. Curia apostolica plebanis assentita est el, ut bulla Super cathedram in Bohemia quoque observaretur, impetravit el obtinuit.

3) Eodem anno...durum. | cf. ChronAr L III, cap. 4, p. 321b

149


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile