EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber secundus

Eodem anno! dominus Loketko, rex Polonie et Crakovie, inveteratus dierum multorum viam subiit carnis universe? De gestis et preliis huius principis plurima sunt in suis locis notata. Huic in regno successit Kasimyr, filius suus, qui filiam regis Litwanorum pagani^ matrimonialiter duxit pro uxore?. Hanc vir eius fidem instruxit *et ipsam baptizari et cristianam fieri** ordinavit. Et filius dicti? regis potenter cepit regnare et ad hoc gracia sedis apostolice et Iohannis pape necnon amicicia Karuli, regis Ungarie, aminiculum fecit* magnum. Iste enim iuvenis rex paterna sequens vestigia tributum prius negatum sedi apostolice, dena- rium videlicet sancti Petri, libens solvit et rex Ungarie ipsius sororem in legitti- mam coniugem duxit!. Qua defuncta? domina Margaretha, Iohannis regis Boemie filia, quondam Henrici, ducis Bauarie relicta, fuit prefato regi matrimonialiter desponsata. Sed cum ipse ad celebrandum nupcias Pragam cum apparatu sollem- pni et decenti venisset comitiva, invenit sponsam suam gravi infirmitate gravatam. Unde pro salute ipsius ambo reges et marchio Moravie, frater eius, cum toto clero et populo Pragensis civitatis per XIV dies cum reliquiis sanctorum et vexillis incedentes Deum exoraverunt pro ipsius salute, sed nec beneficium medicine potuit ipsam relevare. Unde gravi egritudine oppressa animam Deo et beate Virgini" recommendans de hoc seculo migravit. Et sic suo sponso suisque omnibus gaudium nupciarum est conversum in planctum exequiarum. Quo autem anno et die decesserit, in sequentibus continetur*.

*Explicit secundus liber secunde partis cronice Pragensis, scriptus ad vene- rabilem in Christo patrem et dominum Iohannem IV"", Pragensem episcopum XXVII, qui finitur a. Dom. MCCCXXXIIT', et in se continet gesta X annorum.**

^ carnis universe P l universe carnis HW 5 pagani PW lom. H * *-* Pletipsam baptizari fieri H. et ipsam et cristianam baptizari fieri W 4 dicti P | om. H. eius W * fecit PWI om. H

' regis Boemie P | Boemie regis HW

* Pragensis civitatis PW | Pragensi H

^ Virgini PW I Virgini Marie H

! decesserit P H | decessit W

J continetur P Hl continetur etc. W

*-* P | Explicit secundus liber secunde partis cronice Pragensis scriptus ad excellentissimum principem regem Romanorum ac Boemorum, qui finitur in anno Domini MCCCXLP conünens in se gesta Xannorum. H deest W

1) Eodem anno...duxit I cf: ChronAr L II, cap. 33, p. 315b

2) Die Z^ m. Martii a. 1333 mortuus est.

3) Casimirus III. (1333-1370) Aldonam (Annam), filiam Gedymini, ducis Lithuaniae, uxorem habuit.

4) Soror Casimiri III. Elisabeth (Alzbéta) iam ante mortem patris cum Carolo Roberto, rege Ungariae, matrimonio coniuncta est.

5) Ad Aldonam, uxorem regis Casimiri III. spectat. 6) Cf. L III, cap. (VI) XIV.

139


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile