EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus

Eodem anno rex Boemie de Lucenburch Pragam venit! et decimam pecunie recepit ab universis regni civitatibus bernamque recepit ab omnibus et sic cum eiulatu pauperum maximam pecuniam congregavit. Cum autem aliqua de- bita persolvisset et municiones aliquas a baronibus redemisset, iterum exivit de regno. Unde hoc anno Boemia facta est velud acephala et pupilla: caruit enim do- mino episcopo, rege et regina?. Et ipsa, licet vera esset heres Boemie heredibusque pulcherrimis decorata, tamen aliquorum baronum invidia graves persecuciones est perpessa. Ipsa enim regi instat, ut dispersum regnum colligat, caste, iuste et pie vivat. Hoc regni occupatoribus odii fomitem ministrabat; ideo exulat in terra aliena. Luduicus vero rex necnon Henricus, dux Bavarie, gener ipsius regine, multe legalitatis officia ei liberaliter impendere studebant*.

Hoc anno? in vigilia beati Urbani* in nocte tantum gelu fuit, quod segetes, vites vineasque destruxit.

*Notabile quoddam*^

Anno* Domini M^CCC?XXIIII? propter hyemis et estatis in calore et hu- more temperanciam bladum et vinum fructusque arborum et principaliter propter bonam influenciam celestium corporum* et universa terre nascencia opti- me provenerunt, nisi quod grando et fulmina in diversis mundi partibus?, tam in occisione hominum quam lesione fructuum passim maxima dampna fecerunt. Ft quod rarum est, in vigilia beati Galli? coruscaciones et ictus horribiles fulgurantis tonitrui fuerunt in aliquibus locis.

Et circa festum Annunciacionis Maria, regina Francie, cum partu moritur et ad sanctum Dionisium honorifice sepelitur. Et rex Boemie vehementer expavit, cum hunc florem iuventutis habentem morem senectutis audivit tam cito precisum.

Hoc anno? in die? beati Georgii? sole oriente eclipsis eius fuit facta, sed vix ad unius hore spacium perduravit.

studebant PW I studebat H

*-* P | deest HW

celestium corporum P | corporum celestium H aes. W

mundi partibus P | partibus mundi H /aes W

indie P lin crastino H las. W

1) Rex in Boemiam die 25° m. [ulii venit et eodem anno 1323, die 16^ m. Octobris in Luxemburgum abiit.

2) Rex regnum reliquit (v. supra), regina Elisabeth reditibus privata in Bavaria, dominus episcopus in curia Avinionensi (v. L 1, cap. 31) morabatur.

3) Hoc anno...destruxit. ! cf. ChronAR L II, cap. 12, p. 266a

4) Die 24^ mensis Maii. .

5) Anno...precisum. | cf. ChronAR L II, cap. 13, p. 266a-b

6) Die 15^ mensis Octobris.

7) Festum Annuntiationis die 25° celebratur, regina. Maria aulem die 26? eiusdem mensis a. 1325 obiit.

8) Hoc anno...cetero ledant | cf. ChronAR L II, cap. 12, p. 266b-267a

9) Die 24^ mensis Aprilis.

seance»

105


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile