EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

dicionibus et pactis ab ipso duce capto factis nollent quiescere, prefatus dux pristine se captivitati cepit ultroneus mancipare'. In festo autem beati Bartho- lomei? <per>* Ungarie et Boemie reges inter alios amicabiles tractatus tractatum est", guod idem dux Austrie *liberatus de sua extitit captivitate. Promisit vero dux Austrie* regi IX milia marcarum argenti dare et guedam ardua privilegia resi- gnare. Unum erat, in guo maiores barones Boemie temporibus Alberti, Roma- norum regis, ducum Austrie genitoris, plura incaute fecerant iuramenta et pro- missa. «Quod»? cum privilegiis Henrici, ducis Karinthie, gue habuit super reg- num Boemie, resignare duces Austrie promiserunt. Et quedam civitates cum municionibus regi obligantur et civitas Znoyma cum castro, que prius a regno fue- rat! abstracta, regi et regno iterum adunatur*&.

Eodem anno in die Pasche? Elizabeth, regina Boemie, duas gemellas filias, Annam et Elizabeth in Cambia Bavarie pariter est enixa.

Eodem anno Wencezslaus, regis primogenitus, de Boemia patre iubente ad regnum Francie deducitur, ubi Parisius per Mariam, reginam Francie, materteram suam*, suscipitur et legaliter educatur. Eidem octenni' puero ibidem puella nomi- ne Blancza, soror fratris Philippi regis*, de stirpe regia desponsatur.

Circa idem tempus in die Sancti Spiritus? Elizabeth, dicta regina de Grecz, monasterium sanctimonialium ordinis Cisterciensis prope Brunnam fundavit, quod Aulam Marie nominavit*.

Circa idem tempus Ludevicus rex, filio suo' primogenito Bramburgensem marchionatum contulit naturalibus principibus orbatum. Et eidem" Cristofori, re- gis Dacie$, filiam, matrimonialiter copulavit.

per suppl. ad sensum Em | om. codd.

tractatum est P let tractatum est H. aes. W

*-* HW | om P <debeat> suppl. Em

Quod suppl. Za | om. codd. Hec omnia simul suppl. Em

super PW | on. H

fuerat Pl om; HW

adunatur P | adunantur HW

materteram suam P | suam materteram HW

octenni PW om. H

Spiritus PW | om. H

nominavit PW | om. H

suo Pl om. HW

eidem PW | eodem H

1) Die 24° mensis Martii a. 1323.

2) Id est die 24^ m. Augusti, sed Iohannes die 22° m. Augusti Pragae (v. RBM III, n. 894), a die vero 28^ m. Augusti usque ad diem 13" q, Septembris Brunnae (v. RBM III n. 896, 899-905) fuit. Deinde in civitatem Hodonín profectus est, ubi die 18^ m. Septembris litterae contractum cum ducibus Austriae continentes datae sunt (v. RBM III, n. 907, 908).

3) Die 27 m. Marti a. 1323.

4) Blancza (Blanka), filia Caroli de Valois, cuius frater Philippus IV., quondam rex Franciae, pater regis regnantis Caroli IV. dicti Pulchri erat. Sbonsalia mense Maio a. 1323 facta sunt.

5) Die 15° m. Maii a. 1323.

6) Recte Daniae.

д к = т ооо во св

104


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile