EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus

Lodevicum* detinetur. Henricus vero, frater eius, dux Austrie, a rege Boemie in Burgelino^ vinculis mancipatur, cui presignatum fuit, quod rex Boemie fieret", quia Australes quasi certi fuerant de victoria, adversariorum et terras veluti iam captorum inter se quodam 'funiculo distribucionis'! ante inicium prelii diviserunt nescientes, quod varii sunt eventus bellorum? et quod victoria est de celo? Adhuc liberos hee terre habent duces tres uterinos fratres, Leupoldum, Ottonem, Albertum, hii laborant diligenter, ut duos captos de vinculis educant suos germanos. Rex Boemie XX? die Pragam ingreditur, post triumphum letanter suscipitur, clerus cantat, sonus campanarum resonat, populus letatur, tota civitas iocundatur.

Est igitur leta Praga leticiaque repleta,

in terra tota fit hec victoria nota.

Omina sunt gentis sub nutibus omnipotentis,

cui benedicamus, et si laudes referamus.

Eodem anno innundacio maxima fuit aquarum et in quibusdam terris maximus fuit panis defectus.

Eodem anno rex Boemie de civitate et provincia Egrensi pro XX milibus marcarum per Lodevicum regem sibi obligatis? pro debitis se? nomine imperii intromittit et abinde iterum versus Lucenburch procedit et Henrico iuveni de Lipa regni gubernacula recommittit.

CAPITULUM XI.

*De liberacione ducis Austrie et de exilio regine Boemie.*f

Anno^ Domini M?CCC?XXIII?, in die Nativitatis Christi? Henricus, dux Austrie, de Burgelino Pragam fuit adductus, et intervenientibus pactis et tracta- tibus diversis altera die procedens, fratres suos visitavit in Austria. Qui cum con-

per regem Lodevicum P | per Luduicum regem H per Lodevicum regem W

Burgelino PW | Burglino H

Boemie fieret P | fieret Boemie HW

obligatis P | obligatum H lacs. W

se Pl om. H las. W

Fox_* Pl dee HW

1) Bohemice provazec rozdelny - mensura per longitudinem - circa 30,75 m.

2) Haec locutio saepissima a verbis Ciceronis (Pro Marcello 15) ducta est: Est incertus exitus et anceps fortuna belli. 3) Cf. I Mcc 3, 19.

4) Anno Domini...studebant. | cf. ChronAR L II, cap. 12, p. 264a-265b

5) Die 25° m. Decembris a. 1322. Franciscus narrationem ChronAR sequitur, ubi annus novus a natalibus Domini computatur.

о вос

103


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile