Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
invenit, guod guerit. Ipse namgue virginem Agnetem, regine sororem!, non con-
senciente regina *Henrico, duci Polonie*?, matrimonialiter" tradidit, in favorem
domine Elizabeth, que vocatur regina de Grecz, et in preiudicium regis et regine,
plus quam decuit, adhesit atque Iohannem regem, cum ipsum regeret, non
legaliter educavit et plus propria quam regalia negocia procuravit - sic et sibi et
suis municiones, que ad regem pertinent, usurpavit. Ex hiis et similibus animus
regine ita provocatur, quod ad faciendam vindictam pocius quam ad dandam
graciam inclinatur. Hec itaque iusta duricia, aut verius dura iusticia in mente fe-
minea taliter indurata effecit in Boemia multa mala. Generose enim huius regine
nobilis animus, que et qualis sit, que* patitur et a quo et a quali iniuriam paciatur,
advertit. Ut puta: regina a vasallo, domina a famulo, princeps a milite inmerito se
iudicat talia sustinere, vindictam condignam expostulat, mallens pro tempore
quassari regnum* quam indebite contempni se et regium! statum. Videns itaque
regina, quod adversariorum contemptus contumaciter cresceret et quod ipsis sine
virili consorcio resistere non valeret, regem in Boemiam postulat et invitat.
Veniente? itaque rege venerabilis pater dominus Iohannes, Pragensis episcopus,
cum pluribus baronibus ipsi ad Cubitum usque occurrerunt et de regalibus
negociis? diversa ibi consilia pertulerunt^. Et XIV? Kalend. Decembris Pragam
venit, ubi quidam fideles barones cum decenti familia se exhibent ad servicia regi
facienda. Die quoque sexto? post regis adventum, ipse cum^ venerabili patre
domino Iohanne, Pragensi episcopo, et cum pluribus aliis' baronibus, licet hyemps
esset, municiones plures inimicorum expugnavit et cum contra Sdeslaum de
Stermberch rex movisset exercitum, ipse occurrens graciam regis invenit et fidem
et servicium promittit.
Eodem anno dominus Egidius? nacione Romanus, magister theologie
maximus, per papam Bonifacium Bituriensis archiepiscopus factus, qui in sacra
theologia et philosophia plurima volumina conscripsit, transiit ex hac vita.
*-* P |duci Henrico Polonie HW
matrimonialiter P | coniugio HW
que Pl om. HW
iudicat talia P | talia iudicat H W
regnum PW lregimen H
regium PW I regni H
regalibus negociis P | negociis regalibus HW
consilia pertulerunt P | contulerunt et consilia HW
pluribus aliis P l aliis pluribus H. /aes. W
et Pletin H las. W
I) Patrem Venceslaum II. sicut regina Elisabeth habuit, mater autem eius Elisabeth dicta Rejcka fuit.
2) Veniente...ex hac vita. | secundum ChronAR I. II, cap. 1, p. 243b-244a
3) Id est die 24^ m. Novembris, sed hac die rex Iohannes in civitate Louny el post die 28? m. Novembris Pragae fuit
(d. RBM III, n. 403 et 404).
4) Verba cum...baronibus, in ChronAR non leguntur.
5) Egidius Colonna, philosophus et theologus (1243/44-1316).
= 09 = поел ос
=.
88