EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

CAPITULUM XXVII.

Quomodo rex Iohannes in Nuerenberch? curiam celebravit.

Anno Domini! M?CCC?XIII?, in festo Epiphanie Domini? Iohannes, rex Boemie, quia vicarius generalis erat" sacri imperii per Germaniam, curiam solempnem in Nuernberch* celebravit, in qua fere omnes principes Alamanie? et comites affuerunt, et qui per se ipsos adesse non poterant, illuc solempnes suos nunccios transmittebant. Venerabilis? quoque pater dominus lohannes IV, Pragensis episcopus" XXVII", fuit specialiter ad hoc rogatus et transivit. *cum magna et solempni milicia ingentique honore*' cum rege et ibidem regi fecit magnum honorem et baronibus Boemie et multiplicem consolacionem. Et inter cetera ibi preceptum erat, ut domino Henrico imperatori, qui tunc obsiderat Florenciam civitatem, transmittere deberent homines pugnatores, et hoc manda- tum pariter omnes? obedienter susceperunt et estate tunc *sequente congregatis*" exercitibus processerunt. Sed heu, morte imperatoris audita ad locum certaminis non pervenerunt.

Nam cum Mediolanum, Cremonam, Brisnam et alias plures civitates cesar magnificus vi prelii subpeditasset, et maxime Pisanorum et lanuensium suffultus auxilio, qui sibi ingentem copiam auri et argenti offerebant, tandem ad urbem Romanam? pervenit. Plures vero Romanorum, quia de adventu cesaris doluerunt, Roperto, regi Apulie?, quem vocaverant contra imperatorem, astiterunt et non mo- dicum im pedimentum prestiterunt. Unde in urbe Romana cesar cum adversariis habuit prelia multa et semper fretus est victoria". Et anno Domini M^CCC?XIII in die beatorum Petri et Pauli apostolorum? a quatuor cardinalibus, quibus dominus papa suas vices commiserat, ad sanctam Mariam rotundam decenter, reverenter et

Nuerenberch P | Nyerberk H Nurnberch W

erat P | fuit HW

Nuernberch P | Nyernberk H. Nurnberg W

Alamanie P | Almanie HW

Pragensis episcopus P | episcopus H episcopus Pragensis W

*-* PW | cum magna milicia H

omnes P | inter omnes H las. W

*-* P | sequenti congregatibus H lacs. W

1) Anno Domini...non pervenerunt. | cf. ChronAR L I, cap. 110, p. 180b

2) Die 6^ m. lanuarü.

3) Verba Venerabilis...consolacionem. in ChronAR non leguntur.

4) Nam cum Mediolanum...obsediL. | cf. ChronAR L I, cap. 115, p. 194a-195a

5) Henricus primo Pisae constitit el Romam demum die 7" m. Maii intravit.

6) Rex Neapolis Robertus de Anjou (1309-1343) non sincere egit: nuptias filii sui cum filia Henrici comparabal et eodem tempore exercitum suum adversariis imperatoris auxilio Romam misit.

7) De facto Henricus, quamvis aliquos successus habuerit, ripam Tiberis dexteram nondum occupavit in Laterano coronatus est.

8) Recte anno 1312, cf. et ChronAR, p. 194b.

9) Die 29 m. lunii.

TR mean rs

68


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile