Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
CAPITULUM XXV.
Quomodo rex Iohannes pacem in regno Boemie ordinavit et quomodo coronatus
fuerit.
Rex novus! primam curiam indicit, et ut omnes Boemie magnates in festo
Nativitatis Domini? Pragam veniant, cunctis scribit. Omnes itaque barones ac nobi-
les regni obediunt huic edicto et in Pragam pacifice, ut rex imperaverat, concor-
diter veniunt et iocunde portantes vestimenta militaria, dimittentes domi* arma
bellica, que prius cottidie ferre consueverant ubique prelia suspicantes, regem
quoque proni suscipiunt et honorant, servicia prompta regi suo exhibent? fide-
litatisque perpetue iuramenta cum omagio sibi prestant et promittunt *pacem in
regno* facere et servare. Pax? igitur fit, quia Deus auctor pacis et amator, sic
facere tunc disposuit. Replentur campi ex hoc ubertalé , ex illa salubri tranquilitate.
Qui enim sua deserentes tempore guerre fugerant^, revertentes agros semina-
verunt, vineas plantaverunt et fructum diversum fecerunt. Reliquias quoque Karin-
thianorum et Misnensium, qui in quibus urbibus et municionibus fuerant dimissi,
rex Iohannes mox de finibus Boemie eos exterminat et expellit, plurimas quoque
regni municiones' dissipatas* et a nobilibus occupatas rex recuperat et reformat.
Congregati? quoque in unum omnes barones et magnates *ac nobiles regni
cuncti*" dixerunt ad dominum Petrum, Maguntinum archiepiscopum: "Regem
nostrum Iohannem, quem dominus Deus! dedit nobis, sacrum quoque imperium
regno nostro legaliter prefecit, ipsum, domine reverende, sacre* unccionis et
beneficio coronacionis ex vestro officio dignemini benedicere et consecrare."
Quibus mox suum prebuit consensum, unde ad huius festivitatis leticiam, qua
poterant, decencia se disponunt. Cum itaque omnes nobiles regni et persone
dimittentes domi P | domi dimittentes HW
exhibent PW | exhibeat H
*_* P | in regno pacem HW
campi ex hoc P lex hoc campi HW
fugerant P | fugierant H laes. W
regni municiones P | municiones regni HW
dissipatas PW | om. H
*-* P | cunctique nobiles regni HW
Deus PW I om. H
prefecit P | perfecit H laes. W
sacre P | sancte HW
1) Rex novus...servare. | cf. ChronAR L I, cap. 109, p. 175a-b
2) Die 25? mensis Decembris.
3) Pax...reformat. | cf. ChronAR L I, cap. 109, p. 175b-176a
4) Secundum Psal. 64, 12
5) Congregati...exsequentes. | secundum ChronAR L I, cap. 109, p. 176a-b
ж — — то me an ow
64