EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

CAPITULUM XXII.

Quomodo imperator filio suo in Spira et virgini Elizabeth solempniter peregerit festum nupciarum.

Cum rex! Romanorum vellet celebrare filio suo primogenito solempniter festum? nupciarum, misit^ servos suos et vocavit principes multos et comites et ba- rones. Et cum gaudio in Spiram pervenerunt. Et ibidem mandavit rex, ut se et sua singuli habilitarent ad augendam et agendam gloriam illius festivitatis, et precepit rex suis procuratoribus omnia necessaria aptari, sicut congruebat regie maiestati. Omnibus tandem apparatibus et indigenciis ad festum hoc celebre adaptatis et parietes domorum bissus et purpura vestiebat. Et audite sunt voces multorum dicencium: salus, honor, virtus et imperium sit tibi, rex noster, quia tu es rex pacificus et magnificatus? et vultum tuum desiderat videre universa terra. Clamant enim* iuvenes et virgines, senes cum iunioribus una voce dicentes: vivat rex cum filio suo in eternum. Et fuit ibi convivium solempniter peractum, rex cum prin- cipibus, regina cum sponsa et suis iocundissime epulabantur. Circa vero *nonam diei illius horam*! rex coram principibus ait: "Regnum, ut consuluistis, Boemie Iohanni, filio meo, confero, ut autem ius forcius sibi competat, hodie sibi virginem eiusdem regni heredem legitime copulare matrimonialiter nos delectat et iusticia dictat, ut hoc regnum ab imperio in feodo accipiat, aliorumque principum tytulum ex hoc legaliter obtineat et nomine." Verbum regis placet omnibus, quia prius fuit deliberatum. Et assumptis [rex]" cunctis electoribus et principibus et aliis comitibus ad hostium ecclesie maioris in Spira rex, regalibus solepmniter indutus vestibus, venit sceptrum habens in manu sedebatque in solio in capite suo gestans auream coronam. Et factus est repente sonus ex clamore letancium populorum et ex concursu, ex omni genere musicorum; et venit filius cum maxima! comitiva cum vexillis regni Boemie. Et facto per filium iuramento sicut ceteri principes facere consueverunt imperio sacro, ipse sibi regnum Boemie contulit et titulum et principis nomen et omnibus suis heredibus dedit leganiter! et donavit et postea ipsum est osculatus. Dominus! vero Iohannes, Coloniensis

festum P | festa HW

misit P let misit HW

etagendam P| om H etaugendam W magnificatus P | magnificus H lacs. W enim Plguogue H las. W

*-*P | horam nonam diei illius H. /ae. W legaliter H | leganiter P lacs. W

rex del. Za | superfl. codd.

maxima P W | magna H

legaliter Em | leganiter codd. (v. et supra)

1) Cum rex...osculatus. | cf. ChronAR L I, cap. 101, p. 148a-149b

= - то = п вп ось

56


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile