Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
mane armati tamquam contra hostes pugnaturi catervatim exierunt, de vespero
vero redeuntes diversa pecora et multa spolia pauperum reduxerunt et in circuitu
civitatis et in villis sanguinem innocentem effuderunt. Iohannes! autem? de War-
temberch et quidam alii nobiles cum exercitu Boemorum ante pontem castri
Pragensis Karinthiano aspiciente in muris castri cum Karinthianis bellum com-
miserunt et nostrates ipsos vicerunt, capitaneum exercitus cum aliis pluribus
vulnerantes captivaverunt.
Unde predicti? nobiles statum regni cupientes emendare et oppressionibus
pauperum et vocibus eorum lamentabilibus compacientes, miserunt ad regem
Romanorum? postulantes et supplicantes, ut heres regni, virgo Elizabeth, filio suo"
primogenito Iohanni matrimonialiter copularetur. Rex vero difficilem se* reddidit
ad hoc faciendum. Verum tamen dominus Petrus, archiepiscopus Maguntinus',
describens studiose circumstancias regni Boemie, induxit regem ad consensum, ut
virgo Elizabeth ad presenciam eius adduceretur, ut ipsam conspiceret, famam et
mores indagando. Et ait rex: "Sacrum imperium", cui favente Deo presumus,
consuevit esse divinarum legum et iusticie inviolabile armarium, ab ipso? enim
omne iniustum eminus est elongandum, cum sit caput regnorum et terrenarum
potestatum. Unde absque consilio fidelium minime velim quidpiam aggredi vel
attemptare, verum tamen adducatur puella, ut ea conspecta cum consilio
advertatur, quid sit faciendum". Nuncii$ vero reversi Boemiam intencionem regis
virgini et eius fautoribus narraverunt, unde ipsi aput diversos mercatores et cives
Pragenses virgini et eius familie ornamenta et alia necessaria nomine mutui
procuraverunt. Et virgo” Elizabeth supplicavit venerabili patri domino Iohanni
quarto, Pragensi episcopo XXVII, ut ei equum ambulantem ad viam donare
dignaretur, qui tribuit ei ambulatorem album bene expeditum et ornatum et duos
ciphos argenteos, altos et magnos, auro decenter ornatos. Et infra sex dies post
redditum nunciorum cum decenti familia et congrua decencia ipsa ad suum
exitum fuit expedita. Die autem septimo, hoc est XVIIII? kalendas Septembris, de
Praga palam est egressa. Et cum^ coram rege conparuisset, ipse benigne eam
suscepit, et regina fecit. eam adducere ad suam presenciam, quam graciose
autem Plvero HW
filiosuo Pl ow. H filo W
difficilem se P H | se difficilem W
ipso PW lipsa H
fecit P | eciam fecit HW
1) Iohannes...captivaverunt. | secundum ChronAR L I, cap. 93, p. 133a
2) Unde predicti...mores indagando. | libere et compendiose. In ChronAR eaedem res in cap. 95 et 96 libri primi
(p. 134b-137a) traduntur.
3) Rex Romanorum eo tempore (1308-1313) Henricus VII., comes Lucemburgensis fuit.
4) Petrus de Aspelt, archiepiscopus Maguntinus ab anno 1306.
5) Sacrum imperium...sit faciendum. I cf. ChronAR L I, cap. 96, p. 137b
6) Nuncii...egressa. | cf. ChronAR L I, cap. 98, . 141b
7) Verba Et virgo...ornatos. in ChronAR non leguntur.
8) Et cum...pertractavit. | breve argumentum caf. 100 libri primi ChronAR (p. 144b-146b).
о ось
54