Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
daverunt et captivi nobiles liberi remanserunt et illis hoc pervenit in malum, istis
vero conversum est in bonum.
Terra Boemorum! fert pondera magna malorum,
que non sensisset, istum si non habuisset
regem, quem primo dilexit et odit in ymo.
Nam sub eo rapiunt plures, homicidia fiunt,
lis crescit, pax? decrescit, ius omne tepescit.
Agri deserti remanent, paucique reperti
sunt in eis fructus, quia non crescit nisi luctus
in tota terra, cum pululet undique querra.
Quando regit male rex, errat grex, deficit et^ lex
inficit hos fex, ingruit hiis nex, dampna manent sex,
mors solet hunc rapere, reliquam captiva tenere,
liber servire, seges incipit ampla perire,
pupillus flere, de sponso sponsa dolere,
et crescunt plura plerisque gravamina dura.
CAPITULUM XXI.
Quomodo Elizabeth, filia regis Wencezslai, vocata fuit? ad presenciam regis
Romanorum.
Anno Domini MCCCX fuit malus status in regno Boemie, nam propter
iusticie inopiam facultates pauperum rapte fuerunt violenter. Nec fuit, qui vidue
aut pupillo de iusticia et iudicio responderet, et status regni fuit totaliter confusus,
quia Karinthianus? vocabat alienigenas ad terram in preiudicium terrigenarum et
destruccionem.
Et tunc temporis? magnum disturbium et dissensio in Praga oriebatur, quia
exercitus magnus de Karinthia advenit in subsidium sui ducis. Et pauperes suis
rebus? sunt depredati et multos in ore gladii occiderunt, diversa mala violenter
perpetraverunt, Misnenses eciam eis in adiutorium advenerunt. Et ipsi de Praga
3 pax Pl om. H las. W
b et Plom H las.W
* fuit P | fuerit HW
4 suis rebus P I rebus suis HW
1) Versus e duobus capitulis primi libri ChronAR sumpti sunt: Terra Boemorum...querra. e versibus cap. 86 p. 114b;
Quando regit... gravamina dura. - cap. 88, p. 122a.
2) Karinthianus... destruccionem. | cf. ChronAR L I, cap. 91, p. 128a
3) Et tunc temporis...effuderun. | cf. ChronAR I. I, cap. 93, p. 132a
53