Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
dissensio inter nobiles terre de eleccione. Unde quidam dominum Thobiam de
Bechina! in curia venerabilis patris et domini Iohannis, episcopi Pragensis^, nam
ibi colloquium erat in favorem et promocionem ducis Karinthie, occiderunt et
propter hanc causam quidam cives Pragenses Hilkmarum?, virum honestum?,
eciam mactaverunt et in malum tocius regni pars ducis Karinthie prevaluit et no-
men regis Boemie obtinuit. Romanorum vero rex cum filio suo, duce Austrie, inter
Chutnam et Coloniam sua tentoria collocavit et Coloniam hostiliter impugnavit et
omnia bona in circuitu devastavit. Quidam vero nobiles regi Romanorum ac suis
viriliter resisterunt et plurima dampna intulerunt et multi? a facie Karinthiani de
Praga fugierunt. Videns autem rex Romanorum, quod hyems instaret, in civitati-
bus sibi adherentibus viros bellicosos in presidio reliquit, ipse vero cum filio suo
versus Austriam est profectus, sed pacto firmaverat, ut estatis tempore? in manu
forti iterum in Boemiam rediret. Sed homo cogitat, Deus autem ordinat". Nam
eodem anno in Kalendis Maii per Iohannem nepotem! et per quendam suum
militem, cui multa mala fecerat, est occisus*. Illi vero, qui ex parte suas in Boemia
remanserant, multi detenti fuerunt et multi interierunt et Karinthianus cum
multis de morte regis est gavisus.
Et sub istius regimine status regni vilescit, impii resurgunt, cadunt in-
nocentes, regnat" violencia, dominatur iniquitas, iudicium et iusticia exulat
a patria. Ecclesie spoliantur, monasteria calcantur, voluntas omnium malorum ha-
betur pro lege, frequentantur spolia viduarum et orphanorum, clamoribus nullum
remedium adhibetur, luget clerus, ululat populus et ista tribus annis, quibus
Karinthianus regnavit, quassacio non cessavit. Unde tempore ipsius Boemia non
fuit salvata, sed pocius plagata.
Et eodem tempore quidam cives? Pragenses et Chutnenses monasterium
Czedlicz' ingressi quosdam nobiles regni captivaverunt et iudicem de Monte
occiderunt et magnam violenciam ibidem! fecerunt. Sed in brevi illi. discor-
Pragensis P lom. HW
Hilkmarum P | Hiltmarum HW
multi PH | tunc muli W
tempore PW | tempus H
autem ordinat P | ordinat H ordinat autem W
nepotem P | nepotem suum HW
sua Plipsius HW
regnat PW l om. H
! Czedlicz P | in Czedlicz HW
J ibidem PW libi H
1) Thobias de Bechyné, summus marscalcus terrae, familiae Habsburgensi faventibus praefuit.
2) Hiltmar Fridinger, civis Pragensis, annis 1288, 1292, 1301 consilii civilatis sodalis fuit.
3) Albertus circa medio mense Octobri de Bohemia profectus est, die 17^ m. Octobris a. 1307 iam apud civitatem Znojmo fuit
(cf. RBM II, n. 2153).
4) Albertus die 1^ m. Maii a. 1308 occisus est. Iohannes, pro scelere suo Parricida dictus, filius eius fratris, ducis Rudolphi,
el Agnetis, filiae Przemysli Otacari II., fuit.
5) Et eodem tempore quidam cives ... in bonum. I compendiose secundum ChronAR L I, cap. 87, p. 115b-116a
= 09 т оо еп с
52