EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

Specialiter quoque castrum Pragense de firmissimis muris, turribus et fos- satis munivit, diligenter muros quoque disponens et sic et cooperiens, quod de una turri ad aliam per totum girum castri transitus erat sub tecto, et civitatem eciam Minorem Pragensem* muris et fossatis? firmando ad ipsum castrum continuavit. In quo quidem castro Pragensi habuit X castellanos sive purcravios, viros strennuos et famosos, quibus ita bene duxerat providendum, quod quilibet eorum circa minus poterat habere XXX armatos pro predicti? castri defensione vel causa alterius imminentis necessitatis. *Inter quos nobilis vir dominus Gregorius de Drazicz strennuus et famosus ibi purcravius erat precipuus, cuius filius dominus Iohannes IV divina gracia disponente in Pragensem episcopum fuit sublimatus. Et isti fuerunt eciam purcravii ibidem: Mstydruh de Chlum, Onsso de Onssow, Ulricus de Krzsiwsud, Domaslaus de Kworcz, qui et subcamerarius erat, Rudolphus de Sbraslawicz, Rapoto de Borczovicz, Sdislaus de Prohonicz, Ulricus frater suus, Andreas de Riczano*! et plurima castra et municiones in regno Boemie et alias in suo dominio construxit et firmavit. Et loquebatur manifeste, quod tot et tanta castra, municiones et commoda construere vellet, quod filii sui ea non sufficerent cooperire.

Vir fuit? urbanus, constans, sermoneque planus, prudens, discretus, semper studuit fore letus.

In verbis tutus, raro fuit ipse locutus

aspera, vel verba, que turpe sonant vel acerba. Raro fuit tristis, sic semper vixit in istis mundanis rebus, quod noctibus atque diebus

in Christum credit, nec ab eius laude recedit.

Minorem Pragensem P | Pragensem Minorem HW

muris et fossatis P | muris eciam fossatis H. muris eciam et fossatis W predic; PW ldicüi H

*-* PW alio ordine verborum incipiens: precipuus purgravius erat... | deest H 1) Nuntius factis non convenire videtur. Cf. Novotny, CD I, 4, p. 320-321, adn. 1.

2) Vir fuit ... laude recedit. | cf. ChronAR, L I, cap. 2, p. 9a

Aan ow

10


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile