EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

CAPITULUM XXX.

De circumstanciis anni gracie et iubilei.

Anno Domini MCCCI in pluribus terris^ epydimia sive pestilencia genus humanum devastavit, sed tunc in Boemia eciam locum habebat, quam ob rem multi effugere volentes Romam iter arripuerunt et tamen ipsam non evaserunt. Unde de iis idem potest dici versus:

Incidit in Cillam volens vitare Caribdim!.

Verumtamen securius et melius fuit eis ad animarum salutem in pere- grinacione decedere^, *quam in propria patria in periculis manere. Et quia iste annus erat annus gracie et iubileus, multi Romam transeuntes pro indulgencia et gracia obtinenda de hac vita migraverunt: quidam in urbe Romana, quidam vero ab ipsa recedentes, quidam ad eandem accedentes.** Itaque? quandoque tercia vel quarta vel media pars moriebatur, et quandoque omnes, qui erant de una socie- tate? vel comitatu, de hac vita decesserunt. Huius rei gracia cimiterium vicinum ecclesie sancti Petri, quod sacer campus nuncupatur, fuit multum dilatatum, quia non poterat capere corpora defunctorum peregrinorum. Unde propter maximam multitudinem adveniencium et de toto mundo confluencium fuit magna caristia et defectus victualium, ita quod multi incole Urbis limpha pro vino utebantur, unde tam clerus quam populus in urbe Romana in temporalibus multum profe- cerunt, in naturalibus vero non modicum defecerunt, nam infectus aer, qui et cor- ruptus fuit ex spurticiis peregrinorum, multos Romanos infecit, qui non morte naturali sed violenta obierunt. In precedenti vero anno in prefata urbe Romana? fuit factus" eclipsis Solis particularis, que! non fuit hic, sed pridem! fuit hic, sed non illic; et tunc temporis fuit magnus* motus terre, ita quod! quedam ecclesie et multe" domus in prefata urbe corruerunt, incole vero eiusdem quasi diem

? terris W (secundum Loserth, nunc laes.) | om. H. terris suppl. Em b decedere H | recedere W

*-* H | deest W (secundum Loserth, nunc laes.)

4 Jtaque H lita quod W (secundum Loserth, nunc laes.) * deuna societate W l in societate una H

f obierunt W de hac vita migraverunt H

Romana H | om. W

h factus fro facta

| que Emlquia HW

J pridem H | lacuna unius verbi W

X magnus W | om. H

! quod Wl om. H

m multe WI! om. H

1) Gualterus ab Insulis, Alexandreis 5, 301.

212


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile