EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I. _

deberet templum pulcrius templo Salomonis in urbe Romana in honore sancti Spiritus; ad quem papam residui cardinales confugerent et veniam postularent, sed graciam non consequerentur, et quod post quindecim* annos deberet esse unus pastor et una fides et quod prefatus novus papa, dominus rex noster et ipse tribunus deberent esse quasi vestigium sancte Trinitatis. Asserebat quoque, quod dictus dominus rex noster deberet regnare in istis terris, ipse vero tribunus in par- tibus ultramarinis, et alia plura hiis similia proferebat et eciam erronea, propter que tanquam de heresi suspectus fuit per dominum archiepiscopum arrestatus!. Et deinde publicatis processibus in ecclesia Pragensi, qui fuerant per episcopum Spoletanum? huc missi, sedis apostolice legatum, in quibus racione contumacie in negocio fidei pro heretico condempnabatur. Huius rei gracia dominus rex et do- minus archiepiscopus predictum tribunum ad curiam pape transmiserunt?.

CAPITULUM XXIX.

De allacione magnarum reliquiarum imperii ad Pragensem civitatem.

*Deum gloriosum velut piissimum regem et imperatorem benignissimum credimus omnia in omnibus cooperari* nunc quidem salutis principia inspirare et inserere bone voluntatis ardorem, nunc vero virtutes heroycas sive theoloycas, necnon habitus aliarum virtutum infundere, nunc vero** dona? varia spiritualia et corporalia* suis tribuit creaturis. Et quia non modica bona, sed maxima dona largitus est tibi dominus Deus tuus, o Boemia, per dominum regem! Romanorum et tuum quasi per instrumentum sue clementissime providencie, videlicet sanctua- ria, que videntur ad ipsum pertinere, huius rei gracia non ut ingrata, sed domino Deo grata, cum universis generibus creaturarum in te contentarum in laudem tui exsurgas plasmatoris [et]$ immensas graciarum acciones ipsi devote referendo.

quindecim H | decem W (secundum Loserth, nunc laes.)

cooperari Em comparari H deest W

*-* HI deest W

dona H | Et quia bona W

corporalia H | corporalia Deus.. laes. W

regem W (secundum Loserth, nunc laes.) | regem Karulum H

et del. Za

1) Cola primo Pragae in carcere asservatus esl, deinde Arnestus eum in suum castrum Rudnicense (Roudnice) transmitti iussit. Cf. litteras Clementis VI. (MBV I n. 1270-1272).

2) Iohannes de Pistoia, episcopus Spoletanus annis 1349-1371. 3) Circa mense Iulio a. 1352.

о = по об с b

210


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile