EN | ES |

1073

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

15, 2.] Urfunden, r. 30. 51. 119

ferventiori tamen affectu cor nostrum accenditur penes ea, que saeri imperii decus et illustres ipsius electores principes quadam singularitate conspiciunt, quos generis nobilitas, vir- tutum insignia ae continuata fides pre ceteris laudabilius recommendant. Nam ad illorum magnificacionem maiestatem nostram merito decet intendere, in quibus sacri imperii status, velud in columpnis fortissimis, titulis sublimibus et sinceritate fidei solempniter conservantur. Sane, sicut alias a principibus, comitibus, baronibus, proceribus et nobilibus multisque aliis nostris et imperii sacri fidelibus informacionem certam nostra recepit serenitas et testimonia luce clariora, qualiter felicis memorie illustres Albertus quondam Saxonie dux, avus ilustris Rudolfi moderni Saxonie ducis sacri imperii archi- marescalli, principis et avunculi nostri dilecti, velud archi- marescallus saeri imperii et verus princeps elector, accedente unanimi consensu, voluntate et votis aliorum suorum coelec- torum principum recolende memorie, serenissimos quondam Rudolfum, Adolfum et Albertum, ipsius Rudolfi filium, ducem Austrie, Romanorum reges predecessores nostros quadam ordinata consequencia rite et racionabiliter ac iuxta debitam observacionem sacri Romani imperii in Romanos reges ele- gerit ad imperatoriam celsitudinem promovendos; et post mortem ipsius Alberti Romanorum regis, dum sacrum impe- rium variis aliquamdiu fluctuaret erroribus, Rudolfus quondam Saxonie dux, dieti ducis Alberti filius et moderni Rudolfi Saxonie ducis pater, celebris ac recolende memorie dominum Heinricum, avum nostrum dilectum, cum suis coelectoribus in Romanum regem elegisse dinoscitur, qui post eandem elec- cionem adeptus fuit feliciter imperatoriam dignitatem; cumque manifestissimum sit et longe lateque lucidissime divulgatum nec in dubium umquam revocari valeat, quomodo eciam dietus Rudolfus quondam Saxonie dux, avunculus noster dilectus, moderni Rudolfi ducis Saxonie pater, hoc felici nostro tempore cum ceteris suls coelectoribus principibus nos in Romanum regem elegit solempniter, sicut eciam post eandem suam et aliorum suorum coelectorum principum eleccionem in impe- ratorem Romanum sumus promoti et auspice Deo feliciter coronati, prout omnia et singula hec multorum principum et fide dignorum testimoniis firmissime sunt fulcita: ideo


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile