EN | ES |

1073

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

100 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. (I1, 2.

26.

Karl IV. als König von Böhmen und Herzog Rudolf der Iüngere von Sadhfen als Vertreter feines Vaters geben ihre Millebriefe zu vorftehendem Privileg vom 12. Januar 1356. Yürnberg 1356, Januar 12.

A.

Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex. Notum facimus tenore presencium universis, quod cum inter ceteras impe- riales leges, quas in presenti curia nostra imperiali in Nürem- berg cum omnibus principibus electoribus tam ecclesiasticis quam secularibus ceterisque principibus et nobilibus ae non- nullis civitatibus celebrata, habito cum eisdem principibus [coeleotoribus] nostris ut regis Boemie electoris sano consilio, dignoscimur edidisse, legem unam imperialem de prohibicione, penis et abolicione pfalburg[erjiorum duximus statuendum illamque, etsi constringere debeat subditos sacri Romani imperii generaliter universos, tamen specialiter ad Argenti- nensem ecclesiam, immo eius homines, cives et subditos, decernimus quadam singularitate referri debere specialiter et reflecti, quod eadem ecclesia, sicut est evidens et constat notorie, retroactis temporibus per sacrum privilegiata existit imperium, quod in eius territorio, iurisdictione et toto districtu imperialibus privilegiis fuit districte prohibitum, ne quis homines, cives et subditos diete Argentinensis ecclesie in pfalburgerios auderet suscipere, ut consuetudo contraria immo verius corruptela legalibus sanctionibus inimica de dicte possessionis? ecclesie terminis extirpari. | Cumque decre- vimus. ut predicti homines, cives et subditi Argentinensis ecclesie, cuiuscunque dignitatis, status vel condicionis existant, eadem lege nostra imperiali specialiter teneantur obnoxii et sint precise ligati, et transgressores eiusdem penas in ipsa lege contentas incidant eo ipso, ideoque tenore presencium ex certa sciencia profitemur, eandem legem imperialem, de qua supra fit mencio, de maturo nostro ut regis Boemie, sacri imperii archipincerne et principis electoris, et predicto-

a) possessione Bs.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile