1073
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
11,2.) Urfunden, Yr. 18. 19. 83
sentimus obnoxios, per que inclitis? nostris coelectoribus iura
et privilegia sua servantur illesa, et per que in presenti
tempore tam consulte agitur, quod litigiorum amfractibus,
qui in futuro tempore in electionibus Romanorum regum
possent emergere, salubriter obviatur, variisque mundi peri-
culis, que circa vacacionem imperii solent occurrere, provisum
esse speratur. Sane quia fama communi ac? testimoniis luce
clarioribus a principibus, comitibus, baronibus, proceribus ac
nonnullis aliis fidelibus imperii Romani recepimus, qualiter
felicis memorie dominus Albertus, quondam Saxonie dux,
illustris principis domini Rudolfi Saxonie ducis sacri imperii
archimarescalli genitor, tamquam princeps elector imperii
cum consensu, voluntate et voce unanimi aliorum principum
coelectorum illius temporis serenissimum quondam dominum
Rudolfum Romanorum regem clare recordationis rite et
rationabiliter elegit et subsequenter inclitum dominum Adol-
fum, avum nostrum karissimum, Romanorum regem, ac demum
idem dux Albertus Saxonie tractu dierum insignis memorie
Albertum Romanorum regem, predieti quondam* domini
Rudolfi Romanorum regis filium, tune Austrie ducem, iuxta
morem et observantiam in electione regum Romanorum, qui
sunt ad imperium promovendi, servari conswetam? cum
coeleetoribus, qui tunc erant, elegit et post decessum eius-
dem Alberti regis eo tempore, quo sacrum imperium peri-
culosis aliquantisper fluctuabat erroribus, sepedictus dominus
Rudolfus Saxonie dux hodie in humanis agens, prefati? domini
Alberti quondam ducis Saxonief filius, celeberrime memorie
gloriosissimum dominum Heinricum quondam Romanorum
imperatorem, supradicti invictissimi domini nostri domini
Karohi Romanorum imperatoris moderni predecessorem et
avum, tune comitem Lucemburgensem, in Romanorum regem
elegit, qui post electionem eandem in Romanorum impera-
torem fuit sollempniter coronatus, quia eciam, sicut^ per
multas orbis regiones nedum manifeste est publicum, verum
eciam quasi notorie divulgatum! et penitus indubitatum
existit, quod idem dominus Rudolfus hodie Saxonie dux
a) in cüctis 1. b) et 3. c) fehľt 3. 2) consuetum 3.
e) pred. 3. f) S. d. 5. €) fehlt 3. h) sicud 1. 2. i) fo 5; dimul-
gatum 1. 2.
6*
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile