EN | ES |

1073

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

IT, 2.] Urfunden, Tr. 5. 59

regia debent predicti reges Boemie predictis regi vel imperatori mini- strare in officio pincernatus. Quod autem magnificus Wencezlaus rex Boemie, princeps et frater noster carissimus, nobis apud Nuremberk in solempni nostra curia proximo die dominico post festum beati Martini sedentibus in corona coronatus ad preces nostras ministravit in officio pincernatus, hoc non de iure, sed ex mera dileccione, quam ad nostram gerit personam, eum fecisse dicimus et ad serviendum sive ministrandum 1n eodem officio sub corona regia nobis vel successoribus nostris regibus vel imperatoribus Romanorum predictum regem et omnes successores suos reges Boemie testamur et volumus de cetero non teneri nec aliquod eis exinde preiudicium generari. In cuius rei testimonium et predicti regis Boemie et heredum et successorum suorum cautelam presentes fieri et sigillo nostro regio iussimus communiri.

Actum et datum in Nuremberk anno Domini millesimo CC nona- gesimo octavo, XVo Kalendas Decembris, indiccione duodecima, regni nostri anno primo. nostra confirmare auctoritate regia dignaremur. Nos utique prefatorum prelatorum, ducum, principum, baronum, procerum et nobilium, quos honoris et felicis status Romani regni et sacri imperii fideles et solli- citos pre ceteris novimus zelatores ipsumque regnum Boemie Romani regni membrum fore nobilius supplicacionibus beni- gnius inclinati prefatas litteras ac omnia et singula contenta in eisdem laudamus, ratificamus, approbamus, confirmamus ct de novo ex certa sciencia de nostre Romane regie pleni- tudine potestatis prefatis regno, prelatis, ducibus, principibus, baronibus, proceribus et nobilibus ac universitati regni ipsius et pertinenciarum eiusdem ad usum et opus regum Boemie in perpetuum damus, tenore presencium conferimus et dona- mus, omnem diminucionem et defectum, si quis in premissis fuerit, reparantes omnimode et supplentes ac omne dubium et obscurum pro parte et in favorem ipsorum regni et regum Boemie de uberiori dono maiestatis Romane regie et pleni- tudine potestatis interpretantes et eciam declarantes, non obstantibus legibus, consuetudinibus, usibus, observanciis, iuribus municipalibus vel communibus statutis seu edictis factis et editis in contrarium quibuscumque, quas et que quantum ad hec, ac si forent nominatim et de verbo ad verbum scripta presentibus et inserta, revocamus, cassamus, irritamus, anullamus et de dicta Romane regie plenitudine


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile