Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
46 Zeumer, Golbene Bulle, II. Teil. [II, 2.
tum imperialis sive regie sessionis, ubi sederit imperator vel
rex Romanorum cum principibus electoribus ad celebrandas
solempnes curias vel feuda, sicut premittitur?), principibus
conferenda.
[Cap. XXX.] De iuribus officialium, dum principes
feuda sua ab imperatore vel rege Romanorum
recipiunt.
l. Decernimus hoc imperiali edicto, ut principes electores
ecclesiastici et seculares, dum feuda sua sive regalia ab impe-
ratore vel rege recipiunt, ad dandum vel solvendum aliquid
nulli penitus sint astricti; nam pecunia, que tali pretextu
persolvitur, offieiatis. debetur. Cum ergo ipsi principes
electores cunctis imperialis curie presint officiis, suos eciam
habentes in officiis huiusmodi substitutos, datos ad hoc a
Roman(orum) principibus et dotatos, videretur absurdum,
quod. substituti offieiales a suis superioribus quocumque quesito
colore encenia postularent, nisi forte ipsi principes electores
sponte et liberaliter hiis aliquid largirentur.
2. Porro ceteri principes imperii ecclesiastici vel secu-
lares, dum predicto modo eorum aliquis feuda sua ab impe-
ratore Romanorum suscipit vel a rege, dabit officialibus
imperialis sive regalis curie sexaginta tres marcas argenti
cum uno fertone?), nisi eorum aliquis privilegio seu indulto
imperiali vel regali tueri se posset et probare se solutum vel
1) Dermeift auf den Inhalt des folgenden Kapitels, deffen Schluß
diefer Abfag urfpriinglich bilden follte. Dal. S. 45 n. a.
2) Dal. Urfunde Gregors IX. vom 10. Mai 1230, Wilmans, Meftfal.
UB. IV, Xit. 125, S. 116: quondam frater Hermannus Hoter ... O(livero)
Sabinensi episcopo, tunc Padeburnensi, sexaginta quinque marcas et
ferbonem argenti apud Sanctum Germanum in recepcione regalium
liberaliter mutuavit; Rudolfs I. Derfiigung 3u Gunften der Übtiffin von
Remiremont vom 28. Juli 1290, MG. Const. III, Yr. 434, S. 421: cum
abatissa Romaricensis post novam suam creacionem sua regalia ..... a
nobis petere et recipere et tunc temporis sexaginta quinque marchas
cum fertone officialibus nostre curie persolvere teneatur ..... ; Revers
des Bifdyofs Gottfried von Minden vom 7. Oftober 1309, MG. Const. IV,
Xlr. 335, S. 28? f.: recognoscimus . .... , quod honorabili domino cancel-
lario pro iure curie domini regis racione regalium nostrorum, que ab
ipso adepti sumus, quinquaginta octo marcas et unum fertonem exami.
nati argenti ..... solvere tenebimur.