EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Fol. 157».

Fol. 161%",

(Z nich uvadim:)

Viri et mulieres de secta Wicliffistarum possunt conficere corpus Christi, baptizare, confessiones audire atque alia ecclesiastica sa- cramenta conferre, dummodo proferant verba ordinata ad consecra- tionem et sacramentorum collacionem, et quod talia sacramenta sunt tante efficacie et virtutis acsi per sacerdotes iuxta formam ecclesie conficerentur. ...

Nedum dictus Jeronimus prelibatos articulos, verum plures alios erroneos, quos brevitatis gratia pretereo, tenuit et dogmatisavit, ut luce clarius probatum extitit. In synodo Constancie in os, quod ipse, qui ut canis ad vomitum red[d]ierat, virusque pestillentissimum, quod in suo latuerat pectore, evomuerat, fuit pronunciatus hereticus et hoc anno Domini millesimo IIIIe XVI? et XXX Maii. 9 /

Hic Wenceslaus ? imperio privatus hereticam perniciosamque, quam Hus[s]istas* nuncupant, sectam in regno ipso confovit, quorum demum tantum fuit incendium atque presumptio, ut post eiusdem Wenceslai ©) obitum crescente multitudine atque potencia cunctas ecclesias atque demum regnum ipsum omne quasi funditus est destructum et omnis plebs tere illis erroribus est infecta. |

Z KRONIKY JEANA DE STAVELOT.!

EODEM anno [1421], mensis Junii, die vigesima tertia, dominus Branda, cardinalis Placentinus, legatus pape a latere, intravit Leo- dium magno cum honore, a domino episcopo et omnibus ecclesiis sibi processionaliter obviam procedentibus usque ad portam sancti Leonardi, ad signum crucis predicandum contra perfidos hereticos regni Bohemie ac civitatem Pragensem noviter dilapsos in pravitatem hereticam vulgariter Wicleffitarum et Hussitarum nuncupatam, in partibus Germanie et alibi iuxta potestatem sibi desuper ab apo- stolica Sede traditam. Et vigesima sexta eiusdem mensis, fuit missa specialis in ecclesia maiori, et tunc dominus Leodiensis cum quam- pluribus nobilibus et aliis in satis magna, ut apparebat, devotione et attentione, recepit signum Sancte Crucis ad eundum contra per- fidos supradictos. Et eodem die post prandium, in pulchra comitiva suorum et aliorum crucesignatorum, a Leodio recessit versus reg-

3) ,Dictus Jero[nimus], ut relapsus in heresim, fuit pronunciatus hereticus in consilio (sic)."

b) Orig.: Wersselaus.

c) Wersselai.

1 Ed. Balau Sylvius, Chroniques liégeoises, I. (Bruxelles, 1913). Chronique latine de Jean de Stavelot, p. 138—139.

144


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile