Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Fol. 135”
nestate et reverencia, quam in aliis ecclesiis, in quibus viget assidua
egestatis et penurie miseria,
Resipisce et redi ad mentem tuam? popule dure cervicis et incir-
cumcise cordibus et auribus, et noli extollere in altum cor tuum, noli
adversus Deum vel ecclesiam eius, que te baptizavit, te erudivit,
vitalibus te insignivit sacramentis, loqui iniquitatem, nec patrimo-
nium crucifixi) quod ipse et sancti eius proprii effusione sanguinis
acquisierunt, presumas invadere. Noli esse homo austerus, tollens,
quod non posuisti, et metens, quod non seminasti, sed pocius eccle-
siis et aliis Deo dicatis locis? largas eleemosinas conficiendo, fac
tibi de mammona iniquititatis amicos sanctos, videlicet apostolos,
martires, confessores, virgines, in quorum nomine ecclesie sunt edifi-
cate, ut cum defeceris, recipiant te in eterna tabernacula,? ipsorum
te commenda suffragiis, quos iam in eterna leticia regnare cum
Christo non dubitas, vitam atque mores pro tuo exemplo considera
precedencium sanctorum magis, quam vicia et imperfecciones homi-
num modernorum, et sic benetaciendo ecclesiis sive locis edificatis
in sanctorum honore[m] pro bonis, que eorum intuitu feceris,? abs-
que mercede esse non poteris, dicente Domino sanctis apostolis
eorumque sequacibus: ! ,,Quicumque potum dederit uni ex minimis
istis, calicem aque frigide tantum in nomine discipuli, amen dico
vobis non perdet mercedem suam.** Honora igitur sacri ordinis personas,
qualescumque sint, et si non propter earum merita sive virtutes,
saltem fropter illius reverenciam, cuius auctoritate funguntur, et
honorem sanctorum, in quorum loco Domino permittente suces-
serunt, et sufficit tibi? Et si in illis peccata et vicia consideras, non
illum filium Noe infrenitum, sed pudoratos alios / filios qui ve-
renda patris contexerunt et ob hoc benediccionem habere meruerunt,
inmitare. Si nobilis es corde, illius gloriosi imperatoris exemplum
sequi non dedigneris, qui dicebat: ,Vere si propriis oculis viderem
sacerdotem Dei aut aliquem virum, qui habitu monachico circum-
amicti sunt, peccantem,?9 clamidem meam explicarem et cooperirem
illum, ne ab aliquo videretur a cuius fidei ac nobilitatis tramite
a) A, B. Exhortacio ad Bohemos usque ad finem.
5) A, B. Dominium bonorum ecclesie remanet apud Christum, de eleccione,
,Cum ex eo, ti 6.
9) A, B. In c. ,Qui nabetis* et S. „Se“, 14., g. 4.
d) A. B. Quia scriptum est: ,Deus oraciones iustorum exaudiet*, 14., q. 5.
„Scriptum est* in five.
e) A, B. Ad hoc 26. di. ,Deinde“ versus finem.
f) A, B. 2, q 7. ,Sentencia*.
2 A, B 36. di. ,In scripturis*.
1 Mt. X, 42.
98