EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Fol. 131b"

Quis igitur?) in veteri Testamento primo legitur officium sacerdo- tale exercuisse?P? Profecto Cayn et Abel, nam scriptum est in Ge- nesil 4.9 c., quia ambo munera, id est sacrificia Domino obtulerunt, quod est proprie officium sacerdotum. Nunquid propterea terrenis possessionibus caruerunt, ymo et temporales possessiones habuerunt, et rerum temporalium administratores extiterunt ?3) Legitur enim, quia Abel erat pastor omnium, Cayn vero agricola, et uterque munera Domino obiulit de primiciis rerum suarum, non alienarum, ut ibi expresse reperitur. Similiter Noe, Melchisedech, Abraham, Ysaac, Jacob. et qui sub lege nature sacrificia offerendo leguntur, sacerdo- tis officium exercuisse, possessiones multas, amplasque divicias nos- cuntur habuisse.

Sed ad legem Scripture, que Mosaica nuncupatur, accedamus? et brevitatis gracia paucos illius temporis iustos et sanctos in exemplum adducamus ! Moyses, Aaron, Samuel, numquid non sacerdotes fuere? Audi psalmistam? dicentem : ,, Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius." Verumptamen et in regimine populi et bonorum temporalium dispensacione precipui fue- runt atque principales. ymo valde Deo displicuit, quando populus suus regem sibi constitui / postulavit et per sacerdotes amplius regi noluit, quamvis quitunc regebant sacerdotes, mali essent et peccato- res, de quibus scripium3 est: ,,Quia cum senuisset Samuel, posuit duos filios suos iudices in Israel", qui non ambulaverunt in viis eius, sed declinaverunt post avariciam, acceperuntque munera et perveterunt iudicium, quod autem Domino displicuerit, quia populus, abiecto regimine sacerdotum et presbyterorum, peciit sibi regem. Ipse Samuel verbis et miraculis patefecit, unde dicit& ad populum :* »Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis, guia grande malum feceritis vobis in conspectu. Domini petentes super vos regem. Quod eciam univer- sus populus, viso miraculo vocum et pluviarum, confessus est di- cens ad Samuelem:5 ,,Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum,

3)B ergo.

5b) A, B Prima racio contra errorem

) A, B. Modo in c. ,Licet* de...

d) A, B Genesis 4., de quibus habetur 23., q. 5. ,Scriptum est.

e) B. lercio

1) A, B. 1. Reg., 8.

8B dixit.

1. Reg., VIII, 1. | Reg. XII, 17. Tamże, v. 19.

80


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile