Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Fol. 130 *'i
cens:9 ,Cognoscant principes seculi, Deo se debere esse reddituros
racionem propter ecclesiam quam Christo tuendam susceperunt, nam
sive augeatur? pax et disciplina ecclesie per fideles principes sive
solvatur, ille ab eis racionem exiget qui eorum potestati suam eccle-
siam tuendam tradidit." Hec Ysidorus. Quinymo et eorum temporalis
potestas ex spiritualis potestatis pendet iudicio vel gracia.9
Sacratissimus atque serenissimus impetator,? semper augustus,
unde habuit vel habet ius seu titulum in imperio? Certe ab eccle-
sia, que aliquibus de causis iustis et racionabilibus imperium de
Grecis transtulit in Germanos? in persona Karoli Magni impera-
toris, per cuius translacionis medium est attributa potestas eligendi
imperatorem certis Germanie principibus et prelatis, ius tamen exa-
minandi personam electam, inungendi, conservandi atque coronandi
apud sedem remanet apostolicam. Sub isto ergo titulo multo glori-
osius, multoque felicius, iustius atque racionabilius clementissimus
imperator sua cezarea et augustali potitur dignitate quam fecerint /
illi.qui propria lenitate? cum tirannide et humani sanguinis effu-
sione hanc sibi leguntur usurpasse, ut Julius Cesar et alii quam
plures fecisse referuntur. Propterea, ut ait Scriptura, non sine san-
guine ad inferos descenderunt et alii loco eorum surrexerunt,
Rex eciam Francie christianissimus? et singularis ecclesiastice
libertatis protector et defensor, qua auctoritate, iure aut titulo fun-
gitur, ut tanti regni gubernacula obt nere mereatur? Profecto iuva-
tur") et fulcitur ex auctoritate ecclesie que Childebertum regem Fran-
corum non tam pro suis iniquitatibus, quam ex eo, quod tante po-
testati erat inutilis, a regno deposuit, omnesque Francigenas a iu-
ramento fidelitatis absolvit et Pipinum, Karoli imperatoris patrem,
in eius loco substituit, de cuius inclyta stirpe reges Francie nos-
cuntur hucusque processisse, quinymo et ex illo sacro et celesti,
qui in Remensi civitate conservatur, liquore consecrantur atque
inunguntur,? non tamen per alios quam per sancte ecclesie prelatos
atque sacerdotes.
Rex vero Sicilie) quod (ad) maiorem eius gloriam cedit, non im-
2) B: In margine: Ysidorus.
b) A, B C. ,Principes", 23., q. 5.
o) A, B. Vide modo c. ,Licet* de foro comp., et c. , Ad apostolice* super verbo
,Privamus,* de renuuciacionibus li. 6.
4)B Exemplum de imperatore
€) A, B. In ¢ Venerabilem", de eleccionibus et ibi per glossam.
f B. temeritate cum tirannide.
8 A, B. Exemplum de rege Francorum.
b) A, B. In c. ,Alius“, 15, 9. 7.
) A, B. Iuxta c. 1. de sacra unccione.
3 A, B. Exemplum de rege Sicilie.
76