EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

predicavit et docuit dicens:! Super cathedram Moysi sederunt scribe et pharisei, omnia quecumque dixerint vobis servate et facitz,“® unde et leproso seu leprosis quos sanavit, precepit dicens:2 /fe, ostendite vos sacerdotibus". Et si forte dicis,? quod sacerdotes tui malum tibi prebent exemplum, quia dicunt et non faciunt, et ita tibi preiudicant, respondeo.9 ,Paratum habes remedium ex ipso evangelico textu,3 cum subditur: ,Secundum opera eorum nolite facere.*9)

Sed adhuc forsan declinabis cor tuum in verba malicie ,ad ex- cusandas excusaciones in peccatis", et dices:® In preceptis Domini ambulare desidero, peccata vitare cupio. sed propter sacerdotum meorum culpam, qui contra precepta Dei faciunt, ipsa Dei precepta non agnosco. Ego laycus et illiteratus inter virtutes et vicia discer- nere nescio." Si hoc dicis, evangelico te aggredior loquendi modo, 8 de ore tuo te iudico. Serve nequam, sacerdotum tuorum vicia co- gnoscis et reprehendis et tua propria fingis ignorare? Eorum peccata tanto odio persequeris, ut eciam velis perimere personas!™ Ergo, que sunt vitanda peccata perpendis et agnoscis, si eos contra Dei precepta facere, ut premittitur, affirmas, profecto convinceris, quia ipsa Dei precepta, que, ut asseris, illi contempnunt, non ignoras. Crassa igitur est et supina ista tue ignorancie excusacio et te po- cius accusat quam excusat? Propterea si saperes et de tua pro- pria salute sollicitus esses, in te pocius quam in aliis peccata et vicia persequi studeres, quia non te reputo sancciorem discipulo illo, quem propter specialem castimonie prerogativam specialiter di- ligebat Jhesus,4 qui aitJ ,SZ dicimus, quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est." Nec poterunt aliena tibi peccata nocere, quia verax est qui dicit:5 Filius non portabit iniguitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii, Iusticia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum."9

1 Mat XXIII, 2.

2 Luc., XVII, 14.

8 Mat, XXIII, 3.

41 Jo, 1,8 5 Ezech., XVIII, 20.

a) A, B. Mt. 23.

b) A, B: Obieccio Bohemorum.

e) B: Responsio. i

d) A, B: C Significastis et c. Non guales 1., g. 1.

e) A, B: Obieccio Bohemorum.

f) A. B: Contra eos facit 1, g. 4., c. Ignorancia, et c. Se.

g) A, B: Solucio.

h) A, B: Contra 86 di Odio.

i) A, B Fundatum de iure et fac[ti] igno[rancia], licet nec supina et licet re- gula. $ Sed iuris.

j) A, B: De penitencia di. 2., Ubi. Item secundum.

k A, B: C. ,Non nocet*, 2. c. Dominus in fine 1., q. 1.

66


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile