EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

bicio ad privatas tantum personas se extenderet. Non enim per hoc ablata est potestas seguenti synodo disputacionem cum hereticis in- dicere, non quidem ad aliam fidem profitendam, sed ad eandem ma- gis exponendam et elucidandam, prout in simili inguit beatus Tho- mas], secunda secunde, q. 1., articulo decimo, et quia premissum est, quod sive (ad)? informandum sive ad disputandum vocacio facta fuerit, licita est, si sigillatim ista tractentur, ut utriusque articuli magis veritas elucescat.

Et primo quidem vocacio hereticorum instruendi et informandi causa meritoria, utilis et necessaria esse probatur. Quid enim magis meritorium quam errantem ad viam veritatis reducere? Secundum beatum Jacobum? epistola ultima: ,Si quis erraverit a veritate et converterit, quis enim salvabit animam eius a morte et operiet multi- tudinem peccatorum" ? et Danielem?: ,Qui plurimos erudiunt ad iusticiam, erunt sicut stelle in perpetuas eternitates". Quid eciam utilius ecclesie Dei, quam tot anime euntes in viam perdicionis, erroribus resipiscant? Quid autem magis necessarium, ut qui tam atrociter fidem et ecclesiam impugnant, convertantur vel saltem / confu- tentur, tum propter ipsorum confusionem, tum ob confirmacionem catholicorum, quos ipsi heretici suis versuciis pervertere moliuntur. Quid preterea officio prelatorum magis necessarium, quam iuxta sen- tenciam Domini nostri Jhesu Christi ovem (perditam)? humeris suis ad proprium ovile seducere et eos, qui veritatem impugnant, confu- tare iuxta beatum Paulum ad Tytum:4 , Oportet episcopum" etc. et subdit: ,Uf£ potens sit exhortari in doctrina sana et eos, gui con- tradicunt arguere^ et catholicos in fide roborare, iuxta illud Sal- vatoris ad Petrum:5 ,Ef tu aliquando conversus, confirma fratres tuos". Sic legimus fecisse Christum, qui se testatur non venisse, nisi ad salvandas oves, que perierant de domo Israel. Sic et apostolos et alios sanctos, quibus nil aliud cure erat, nisi quomodo animas Christo luc[r]ifacerent. Quomodo pastores ecclesie iuxta sentenciam Salvatoris ponent animas suas pro ovibus suis, si recusent verba expendere? Qualiter auderent loqui coram Diocleciano et aliis atro-

1...non enim per huiusmodi sententiam synodi novam editionem symboli fa- cere, non quidem aliam fidem continentem, sed eamdem magis expositam . . .

? V, 19:... si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salva- bit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

3 XII, 3... ,qui ad justitiam erudiunt multos" ...

41.7.

5 Luc. XXI, 32

a) Interpolováno.

b In margine. V textu škrtnuto: predictam.

53

Fol, 45*-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile