EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

dinem habens sentencie divine fidem que dicit: Ubi fuerint

duo vel tres collecti in nomine meo, ibi ero in medio eorum, Credo enim beatam sancte Trinitatis | divinitatem huic sancto | vestro interesse concilio etita tanquam ante conspectum Dei in medio vestri fidem meam protuli. Ecce!, beatus papa Celestinus eam reverenciam habendam esse dicit congregacioni concilii, que debetur collegio apostolorum, ymo, ut plus dicamus, que debetur Christo et Spiritui sancto et sancte Trinitati, Hec sola considera- cio omne genus probacionis superare deberet ad ostendendum, pre- dictam vocacionem non posse nisi iustam et licitam fore, ut in si- mili inquit beatus Jeronimus in fine disputacionis contra Luciferi- anum:! ,Poferam omnium proposicionum (tuarum)? | rivos hoc uno ecclesie? (sole) siccare", de auctoritate concilii loquens. Et quia pre- dicta lex in medium adducta est, examinetur diligenter, ut constet, nullatenus huic vocacioni contradicere, ut ait beatus Ylarius:? /n- telligencia verborum ex causis est assumenda dicendi", ut inest ,Intelli- gencia^ de v[erborum] sig[nificacione]. Et utrumque ius, canonicum et civile, pro regula hoc habet, quod causa seu racio legis est ipsa lex, qua causa vel racione cessante, cessat ipsa legis disposicio, presertim quando causa vel racio legis est utilis, expressa in ipsa lege. Ex verbis autem dicte legis nemo (l) aperte liquet, interdici dis- putationem de fide quoad illos, qui ex hoc querunt occasionem tu- multus et perfidie; quod autem presumi debeat de sacro generali concilio ecclesiam Dei representante, nullius in mentem cadere debet. Unde accursius glos[s]ator dicit, quod disputatio de fide fiat in scolis causa discendi vel, si fiat causa convincendi hereticum, non (est) 9 prohibita, allegat liber , Nemo*, c. de[libertate] et electione, ubi est ca- sus expressus?, quod Flavianus episcopus in concilio disputavit de fide cum Eutico heretico. Utinam, qui primo allegavit illam legem, ponde- rasset racionem legis et illam glos[s]am legisset! Item et verba ipsius legis recte intellecta aperte indicant, eam disputacionem de fide esse prohibitam, que procedit ex dubitacione fidei, non autem illam, que est ad fidei conservacionem, unde idem accursius exponit verbum ,revolvere*, id est: in dubium revocare. Ita et alii doctores tam iuris civilis quam canonici, quorum nomina inferius exprimentur.

à) fuerunt, b) In margine. krtnuto ,sancte*.

4) Interpolováno

! Migne, PL, 23, 190: ,Poteram diem istiusmodi eloquio ducere, et omnes propositionum rivulos uno ecclesie sole siccare*.

2?

3 Na synodě cařihradské (448).

91

Fol. 44.5


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile