EN | ES |

1004

Francouzská Hussitica

AuthorAugustin Neumann
Date1923
LanguageCzech

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

qui natus est rex Judeorum? Vidimus stellam eius in Oriente et venimus adorare eum" ! Post cuius complementum opcio tunc data est nobis, ut, quando velimus, articulos nostros in medio concilii prosequamur. Et deliberacione simul habita, die[m] Veneris que fuit feria sexta proxima ante Anthonii, elegimus. Qua quidem die veniente, ego primum articulum prosecutus sum, de benedicta communione sub utraque specie et per tres dies loquendo, die tercia finivi, scilicet secunda, que fuit proxima ante Fabiani. In crastino alium articulum et post tercium et quartum continuerunt domini et socii mei sic, quod in decem diebus nostros articulos expedivimus. Post hoc doctores dispositi sunt, ut sentenciam arti- culorum per nos positam infringant, et pridie sabbato ante Purifi- cacionis festum doctor quidam, monachus frater Praedicatorum, linguagii nostri, contra articulum per me positum loqui cepit. Cui spero divinitus adiutus resistam et sua motiva infringam. Contra secundum articulum alius, contra tercium tercius est dispositus doctor directus, et contra quartum quartus. In Domino tamen speramus, plene confidentes, quia Dominus dabit os nobis et sapienciam, cui non poterint resistere adversarii nostri. Multo maius onus in meis, quam aliorum pendet humeris. Igitur Deum pro me misero orate. Noscat meus dilectus ,prawy hadaó,^9 nam post complecionem per nos factam quatuor articulorum nostrorum cardinalis legatus cepit loqui: ,Quia domini ambasiatores Bohemi iam per decem dies auditi estis in vestris quatuor articulis, sed nos audivimus, alios multos plures articulos in Bohemia dogmatizare, ad quos / respon- debitis per verbum; ,Credimus* vel ,non credimus.^ Et obtulit nobis XXVIII articulos tunc lectos et post in cedula signatos, inter quos est primus de remanencia panis, secundus de existencia reali in sacramento Christi corporis, de confirmacione, de extrema unccione, de aque ad calicem mixtione, de purgatorio, de suffragiis sanctorum, de ritu misse, de ymaginibus non adorandis etc., de ieiuniis ab ecclesia indietis etc, Et tunc, dum articuli proponebantur, sedens in medio concilii, cogitavi de Noskone dicens in corde meo, ,Ze jest pravy hadaé^.? Dominus Jhesus Christus dedit graciam michi, quod pre alis Bohemis magis me diligunt, plerique prelatorum et doctorum pocius me audiunt, multitudo doctorum in concilio, et confluunt plures nostri presenciam audientes.

Item rex Hungarie est in Senis et, ut percepimus, nec huc nec illuc propter inimicorum suorum potenciam progredi valeat.

a) Orig.: ,prawii hadacz."

b) Orig: ze gest pravii hudacz, ! Sv. Mat. II, 2.

135


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile