Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
est pax tua? Ubi gaudium? Ubi benignitas ad proximum? Si enim
Deus te misit proponere populo verbum Dei, verisimiliter ostende
istam invisibilem missionem operacione miraculi vel scripture testi-
monio speciali, unde, cum Dominus vellet mittere Moysem in Egyp-
tum, dedit ei signum ut converteret virgam in colubrium. Johannes
quoque baptista speciale sue missionis testimonium protulit de
scriptura, dicens: „Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Do-
mini,“1 sicut ayt Ysayas propheta. Cum tu ergo nullius miraculi
operacione missionem tuam demonstrasti, ideo more inimici hominis
qui zizania superseminavit, inimicicias, non ea, que pacis sunt
queris, imo, quod flens dico: Inimicus crucis Christi es. In cruce
enim Christus fecit uterque unum. Unde in sua benedicta passione
factus est lapis angularis.
Hec scribo, ut amico, utinam fratri in fide, quem corrigere volo,
non perire. Obsecro te, igitur, per viscera misericordie Dei nostri
et per effusionem sui sanguinis preciosi obtestor, ac per suum tre-
mendum judicium, ut ab ista vita dampnabili resilias et ad stabu-
lum sancte matris ecclesie redeas, ubi verus Samaritanus Jhesus
Christus vinum et oleum infundet et tradet duos denarios stabu-
lario, qui curam ad te habebit, ne pereas, sed habeas vitam eter-
nam et habundancius habeas, quam tibi concedat Jhesus Christus
Mariae filius, qui in secula est benedictus. Amen.
[Subscripcio huius epistolae:]
Ex parte ecclesie habentis pedes in camino ignis, deplorantis exulaci-
ones et oppressiones fidelium.
Explicit epistola Procopio Raso directa.
Souvéká kopie.
20.
KONRÁD IIL, ARCIBISKUP MOHUCSKY A LUDVÍK, FALCKRABÉ
PORYNSKY OZNAMUJÍ STRASBURSKYM, ZE HUSITÉ TÁHNOU
K BAMBERKU A WÜRZBURKU A ZÁDAJÍ O ODESLÁNÍ
POMOCI NA DEN SV. VALENTINA DO WORMSU.
1430, únor, 1., s. 1.
Archives de la ville, Strasbourg, AA, 156, No 7.
CONRAT erczbischoff zu Mencze vnd Ludwig, pfalczgrave bij Ryne
etc. vnd herczeg in Beyern.
1 Sv. Mat. III, 3.
108