EN | ES |

Facsimile Lines

82


< Page >

[1]
398

[2]
Michaelis subseguente habendas et percipiendas et sublevandas in et de certis bonis, in aliis
[3]
litteris descriptis ostensis et deputatis. Debebit autem diclus rector omni ebdomada ad minus
[4]
quatuor diebus missas celebrare videlicet die dominico, feria secunda pro defunctis, feria
[5]
sexta et sabbato, quod si fortasse idem legittimis impedimentis obstantibus totieus officiare
[6]
non posset, extunc eadem officia per alium explere poterit et debebit; in quo si negligens
[7]
esset, pro negligencia uniuscuiusque misse de censu perenni percipiendo unus grossus sibi
[8]
detrahetur, qui inter pauperes distribuetur. Insuper dictus rector tenebitur personaliter regi-
[9]
mini dicte cappelle intendere nec debebit se ab eadem absentare, nisi de licencia mea aut
[10]
mei legittimi successoris sub pena census percipiendi secundum tamen ratam temporis sibi
[11]
detrahendo. Debebit eciam dictus rector, qui pro tempore fuerit, preesse ipsis infirmis ibi
[12]
prope degentibus et salubriter intendere in hiis, qui respiciunt salutem animarum, expresse
[13]
in confessiones audiendo, sacramentorum porreccione, tumulacione et aliorum salutem anima-
[14]
rum respiciencium oportuna ministracione. Ceterum volo, ordino et sic dispono, quod ego
[15]
omni tempore vite mee habeam collacionem dicte cappelle seu jus presentandi ad eam
[16]
dyocesano personam idoneam tociens, quociens fuerit oportunum, auctoritate ordinaria con-
[17]
firmandam. Postquam vero ab hac vita migravero, volo quod extunc de celero propinquior
[18]
consanquineu$ meus ex utroque parente secundum tamen racionem senioratus ad presen-
[19]
tandum ad dictam cappellam. personam idoneam jus meum et vicem obtineat modo et ordine
[20]
suprascriptis. Eciam cum offertoria cottidiana inibi proveniencia exigue reputacionis existant,
[21]
obtinui apud plebanum sancti Mauricii, quod de suo consensu rector dicte cappelle eadem
[22]
in usus suos commiltere possit, exceptis solempnibus offerloriis, nominatim et expresse in
[23]
die visitationis beate virginis Marie, qua visitare Elizabeth est dignata, ac ipsius cappelle
[24]
dedicacionis. Tenebitur eciam .dictus cappellanus in solempnis festivitatibus apud ecclesiam
[25]
sancti Mauricii processionibus interesse et alias, quando vacare poterit, inibi congrue mini-
[26]
strare. In quorum omnium et singulorum premissorum testimonium et robur sigillum meum
[27]
de certa mea sciencia et mandato presentibus est appensum. Datum Olomucz anno domini
[28]
M*CCC? nonagesimo septimo die XXI mensis Decembris.

[29]
(Aus der Bestüttigungsurkunde ddo. 1898 die secunda mensis Februarii.)

[30]
441.

[31]
Der Bischof von Poitiers, Kanzler des Herzogs von Berry, schreibt an den Markgrafen
[32]
Jodok über die Behebung des Schisma. Dt. Paris 23. December 1397.*)

[33]
Potens et illustris princeps. Serenitatis vestre literas graciosas per honorabilem
[34]
scutiferum vestrum Johannem Baldak, presencium exhibitorem, reverenter suscepi el de
[35]
tante benivolencie gratitudine, quam circa me vestris litteris impendistis, vestre celsitudini

[36]
#) Das Jahresdatum ist nach Lindner Geschichte des deutschen Reiches unter Kónig Wenzel Bd. II.
[37]
p. 507 angesetzt.


Text viewFacsimile