EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
256

[2]
et gratum habentes, ipsum ob amorem pacis utriusque sigillis nostris et
[3]
litteris confirmamus, et presentem damus litteram ad cautelam, munitam
[4]
testibus et sigillis. Sunt autem testes: Bawor, Andreas, Ydik, Pardus,
[5]
Zudomir, Zmilo, frater Pesconis, Wocho, Ioannes Zudarius, Benessius
[6]
camerarius, Ieroscius, Pragensis burcrauius, et alii quam plures. Actum
[7]
anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo. Datum per ma-
[8]
num Magistri Arnoldi, prothonotarii apud Piehk, octauo Kalendas Aprilis.

[9]
E copia vidimata. Excus. minus correcte in Dobneri Monumentis
[10]
VI. 27.

[11]
CCLXVII.

[12]
Jdem fundatae. el locatae. civitatis et munitionis contra Hungaros (Hradist)
[13]
jura stabili, eique varias libertates concedi. Dt. apud Novam Welehrad,
[14]
feria V. infra oclavam Trinitatis, 4238.

[15]
Én nomine sancte et indiuidue trinitatis. Amen. Eo Premisl dei
[16]
gracia dominus regni Boemie, Dux Austrie, Marchio Morauie omnibus
[17]
banc paginam inspecturis inperpetuum. Decet regalis excellencie dignitatem,
[18]
ea, que ipsius auctoritate iuste et rationabiliter statuuntur, et beneficia,
[19]
que per graciam principis suis fidelibus et deuotis liberaliter inpenduntur,
[20]
regie potestatis presidio communire et sic vota fidelium suorum attendere,
[21]
quod et principis gracia exhibita ac subditorum deuocio manifesta, presen-
[22]
libus sit ad gaudium et posteris gracie in exemplum. Hinc est igitur,
[23]
cum pro necessilale seu conseruacione lerre nostre municionem seu oppidum
[24]
in hereditate monasterii Welegradensis, Cisterciensis ordinis de voluntate
[25]
vel consensu abbatis et conuentus eiusdem monasterii contra terminos Vn-
[26]
garorum preparari et edificari iussimus in insula, in qua sita est capella
[27]
sancti Georgii, que ad construendam municionem dilectorum fidelium nostro-
[28]
rum, venerabilis in.Christo patris domini Brunonis, Olomucensis episcopi,
[29]
Henrici de Lihtensteyn, Vilhelmi de Hustopecz, Parduzonis camerarii,
[30]
Zudomiri fratris sui et Iohannis de Wisshenoue iudicis nostri iudicio ap-
[31]
cior videbatur, decreuimus de consilio dictorum fidelium nostrorum et de
[32]
consensu abbatis et conuentus monasterii memorati, tam homines de


Text viewFacsimile