EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
190

[2]
firmitatis nec possit processu temporis per quemquam in irritum reuocari
[3]
super eo litteras nostras prefate Olomucensi ecclesie dedimus sigilli nostri
[4]
munimine confirmatas. Acta autem sunt hec anno dominice Incarnacionis
[5]
Millesimo CC. LIIII. XVI. Kalendas Septembris. Data per manus magistri
[6]
Wilhelmi tunc prothonotarii aule nostre.

[7]
E codice Olomucensi II. MS. f. 94.

[8]
CCXV.

[9]
Idem ecclesiae Olomucensi terram duorum camerariorum in Lodenice cum
[10]
silva adjacente ad. collationem Gregorii, custodis ejusdem ecclesiae, confirmat.
[11]
Dt. Olomucii, 1254.

[12]
ln nomine domini amen. Premizl dei gracia dominus Regni Boemie
[13]
Dux Austrie et Styrie et Marchio Morauie dilecto capellano nostro Gre-
[14]
gorio custodi Olomucensis ecclesie imperpetuum. Etsi causa et solers
[15]
principum circumspeccio temporum acta suorum ad successorum memoriam
[16]
scripto soleat commendare ampliori tamen cautela ad ea que iuste ac rité
[17]
adordinata noscuntur prompte debet adhiberi studium voluntatis. Cum igitur
[18]
in priuilegiis donacionis Premizl bone memorie quondam Marchionis Mo-
[19]
rauie Patrui nostri et ex scriptis autenticis coufirmacionis Wencezlai felicis
[20]
recordacionis Illustris Regis Boemie Patris nostri super eadem donacione

[21]
inuenerimus contineri te terram duorum camerariorum de L,odeynix et siluam

[22]
proximo adiacentem hereditario iure ex principali munificencia obtinere
[23]
Nos eandem donacionem et confirmacionem ratam et firmam habentes, terram
[24]
predictam et siluam Olomucensi ecclesie ad tuam collacionem pariterque
[25]
peticionem principali munificencia confirmamus ea condicione adiecta quod
[26]
si Woyzlaus et Iohannes nepotes tui eandem terram et siluam redimere
[27]
uoluerint Olomucensi capitulo datis tribus marcis argenti predicta bona
[28]
obtineant iure hereditario imperpetuum possidenda. Ne igitur in posterum
[29]
super hec aliqua dubietas oriatur hanc paginam ad perpetuam memoriam
[30]
sigilli nostri karactere insignimus. Huius rei testes sunt. Sdezlaus filius
[31]
Diuis. Pardus Camerarius Olomucensis Sudomirus frater eius Beneda venator


Text viewFacsimile