[1] |
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
|
---|
[4] |
destinarat, guodgue rex idem nostre super hec ordinationi stare uolebat,
|
---|
[5] |
et ad firmitatem et securitatem maiorem paratus erat castra, munitiones et
|
---|
[6] |
alia que tenet in terris et locis de quibus inter ipsum et prefatam Regem
|
---|
[7] |
Boemie predicta interuenit discordia, eiusque Sedis nuntiis assignare, per
|
---|
[8] |
ipsos interim retinenda, dummodo dictus rex Boemie de his que ipse tenet
|
---|
[9] |
similem propter hoc assignationem duceret faciendam. Et hec eadem frater
|
---|
[10] |
Velascus de ordine Minorum, quem pro huiusmodi negotio in Ungariam
|
---|
[11] |
olim transmisimus similiter dixit nobis; super quibus iidem episcopus eí
|
---|
[12] |
frater Ecclesie patentes ab ipso Rege habebant literas et mandatum. Licet
|
---|
[13] |
igitur te ad ipsius Ungarie partes commisso in illis legationis officio pro
|
---|
[14] |
eodem negotio duxerimus destinandum: quia tamen tunc ista ignorabamus,
|
---|
[15] |
et quod ipse Rex Ungarie talem in his gereret uoluntatem, uolumus et
|
---|
[16] |
presentium tibi tenore mandamus, quatenus predicto legationis officio super-
|
---|
[17] |
sedere procures, et si eius pretextu circa premissa forsan in aliquo pro-
|
---|
[18] |
cessisti, processum tuum studeas reuocare. Datum Anagnie, IIL Idus
|
---|
[19] |
Iulii, Pontificatus nostri auno XH.
|
---|
[20] |
Ibidem — epistola 469. — Exc. apud Wadding III. in Regesto p. 520.
|
---|
[21] |
|
---|
[22] |
Piemysl, dominus regni Boémiae, dux Austriae et marchio Moraviae, duas
|
---|
[23] |
areas in praeurbio Olomucensi sitas ecclesiae. Olomucensi confert. Acta
|
---|
[24] |
XVI. Kalend. Seplembris, 1254.
|
---|
[25] |
Premysl dei gracia dominus Regni Boemie dux Austrie et Marchio
|
---|
[26] |
Morauie. Vniuersis hanc litteram inspecturis in perpetuum. Quia promisit
|
---|
[27] |
dominus pro temporalibus eterna et pro modicis plurima possidere ipsam toto
|
---|
[28] |
cordis affectu obtinere anhelantes aput pium dominum Fesum Christum ea
|
---|
[29] |
racione duas areas in preurbio silas iuxta. curias dilectorum. nobis Olomu-
|
---|
[30] |
censium canonicorum quas tunc aduocatus Olomucensis Stephanus dilectis ac
|
---|
[31] |
fidelibus capellanis nostris Magistro Arnoldo et W'oyslao ex nostre precepto
|
---|
[32] |
magnitudinis assignauit carissime Sancte matri nostre que multos in dominum
|
---|
[33] |
credentes regnauit ad salutem Olomucensi ecclesie nuuc et semper con-
|
---|
[34] |
ferimus possidendum. Et ut hec nostra donacio de cetero robur habeat
|
---|