[1] |
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
Wikardus de Tyrna monasterio Geracensi in Austria confert jus patronatus
|
---|
[4] |
ecclesiae in. Fraling in. Moravia et araturam terrae ibidem. 19251.
|
---|
[5] |
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Wikardus de Tyrna
|
---|
[6] |
una cuni consensu uxoris mee et filiorum meorum notum esse cupimus
|
---|
[7] |
vniuersis tam presentibus quam futuris, quod nos ius patronatus ac colla-
|
---|
[8] |
tionis, quod dei gracia in ecclesia Fredingen habuimus, simul cum iam
|
---|
[9] |
dicta ecclesia propter deum ac animarum nosírarum salutem fratribus et
|
---|
[10] |
ecclesie Sancte Marie contulimus Zerocensi, ut perpetuo possideant, et
|
---|
[11] |
secundum dei timorem sepe dictam ecclesiam in cultu diuino foueant et
|
---|
[12] |
plántent fideliter ac studiose. Verumtamen quia propter labilem mundi
|
---|
[13] |
vitam necesse est, ut facta, que diuturnitate persistere debent, non solum
|
---|
[14] |
testium sed etiam scripture munimen sortiantur, inde factum, quod sancte
|
---|
[15] |
Marie et ecclesie fecimus leracensi presenti scriptura studuimus roborare.
|
---|
[16] |
Preterea innuimus omnibus scire volentibus, quod de terra, quantum ad
|
---|
[17] |
aratrum specíat, sepe dictam ecclesiam Ieracensem perpetuo sumus locu-
|
---|
[18] |
pletati. 'l'estes huius rei sunt: Leopoldus Peschel. Ulricus liber. Wern-
|
---|
[19] |
hardus et frater suus Ulricus de Butsche. Gaytmar, filius Libri. Ebchardus
|
---|
[20] |
et frater suus Hartliep. Thomas Hugo miles. Waltherus, Wernhardus,
|
---|
[21] |
Ulricus, fratres de Dyrna. Bertholdus de Prymeysdoríf. Albero et frater
|
---|
[22] |
eius Gerhardus de Wilhalmsdorff. Ulricus, scriba de Ratschitz. Henricus
|
---|
[23] |
Schuthe. Riuinus et Bertholdus de Prymeisdorf. Ebhardus et Vitus, filii
|
---|
[24] |
Hugonis militis. Et ut hec rata et inconcussa permaneant, presens scriptum
|
---|
[25] |
sigilli nostri munimine roborauimus. Acta sunt hec anno M CC L. I. ab
|
---|
[26] |
incarnatione Christi domini, duce Ottacaro Austriam gubernante.
|
---|
[27] |
E copia vidimata in registratura c. r. Gubernii Moravici.
|
---|
[28] |
|
---|
[29] |
Qiacharus diuina fauente gratia Dux Austrie et Stirie, et Marchio
|
---|
[30] |
Morauie — donat Canonie in Walthusen proventus, qui Marchfutter dicebantur
|
---|
[31] |
(Marichvuter). "Festes Otto et Chunradus comites de Hardecke. H. pin-
|
---|
[32] |
cerna de Habichsbach. Chunradus de Hinterperch. Otto de Missowe.
|
---|
[33] |
19%
|
---|