[1] |
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
|
---|
[4] |
confirmamus. Preterea statuimus, ut domos, hortos, vineas et molendina
|
---|
[5] |
stupas balneales et quecunque bona idem Vlricus Celle s. Marie virginis
|
---|
[6] |
obtulit in ciuitate Bruna, siue circa ciuitatem, nullus de personis ecclesia-
|
---|
[7] |
sticis, vel mundanis in possessionibus prenofatis requirendo decimas, siue
|
---|
[8] |
exactiones, siue tributum, seu alia seruitia predictas dominas audeat per-
|
---|
[9] |
turbare, sicut in. Poorliz duos laneos, et duos in Menis, quos sepedictus
|
---|
[10] |
Vlricus a fratre nostro clare memorie Marchione Morauie pacifice et quiete
|
---|
[11] |
possedit, vineam quoque in Puzrams et duos laneos in 'Thelniz loco supra-
|
---|
[12] |
dicto ad sustentationem personarum, que domino deo sunt ibidem famula-
|
---|
[13] |
ture, iure perhenni confirmamus possidendos. Presenti nichilominus sta-
|
---|
[14] |
tuentes edicto, ne quis heredum aut successorum prenominati Vlrici nostre
|
---|
[15] |
donacionem excellencie audeat irritare, aut in ipsius preiudicium et graua-
|
---|
[16] |
men de ipsa quidquam valeat inmutare, sed semper ipsam ratam et inuio-
|
---|
[17] |
labilem conseruet per omnia, ut est iustum. Hinc etiam est, quod paci et
|
---|
[18] |
tranquillitati claustri iam sepe dicti regia sollicitudine prouidere uolentes,
|
---|
[19] |
omnes libertates a predecessoribus nostris seu a nobis ceteris claustralibus
|
---|
[20] |
in regno nostro concessas, supradicto loco fauorabiliter confirmamus et
|
---|
[21] |
presentis scripti priuilegio communimus. Decreuimus etiam, ut nulli omnino
|
---|
[22] |
hominum prefatam ecclesiam aut eius possessiones liceat quibuslibet uexa-
|
---|
[23] |
tionibus fatigare, sed omnia integra et irretractabiliter conseruentur. Ut
|
---|
[24] |
autem huius nostre constitutionis pagina rata et inconuulsa nunc permaneat
|
---|
[25] |
et in euum, ipsam nostri sigilli munimine iussimus insigniri. Si quis vero
|
---|
[26] |
conira eam temere venire temptauerit, iram et indignationem aule regie
|
---|
[27] |
se nouerit incurrisse, et si nostram graciam et nostrorum successorum idem
|
---|
[28] |
cum decem marcis non inuenerit, deinde predictarum Christi ancillarum
|
---|
[29] |
rerum et sui honoris careat dignitate. 'lestes autem, in quorum presentia
|
---|
[30] |
hec acta sunt, sunt hii: Witego de nouo castro. Heinricus de Sitauia.
|
---|
[31] |
Gallus de Lewenberch. Bawor. Ratymirus. Andreas. Ratiborius de Doblin.
|
---|
[32] |
Cirho. Zastolaus frater eius. Milihz de Olomuc et alii quam plures nostri
|
---|
[33] |
barones. dominus Theodoricus abbas de Straho. Reinboto nostre curie
|
---|
[34] |
notarius. Hec autem acta sunt in Burgelin anno dominice incarnationis
|
---|
[35] |
MCCXL. IV. XH. Kal. Februarii, in die cinerum. Datum per manus
|
---|
[36] |
Reinbotonis nostre curie notarii.
|
---|
[37] |
Ex originali in archivo c. r. aulico Vindobonae. — Sigillum illaesum.
|
---|
[38] |
|
---|
[39] |
J
|
---|