EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
341

[2]
erbilo. hartil. Berzlo. Svvellarius, et alii quam plures, cum ratificatione
[3]
sigilli ipsorum huic littere appensi. Acta sunt hec in modriz. anno
[4]
domini M. CC. LX. II. mense augusto.

[5]
Ex originali in archivo S. J. Brunensis.

[6]
CCCXLV.

[7]
Urbanus papa IV. Petrum clericum ad canonicatum ecclesiae Olomucensis
[8]
commendat. Dt. apud Montemflasconem, XVIII. Kal. Octobris, 1262.

[9]
Urbanus episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . decano
[10]
. . preposito et capitulo Olomucensi salutem et apostolicam benedictionem.
[11]
Ex parte uestra fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum per industriam
[12]
dilecti filii Petri de Olomuz clerici nepotis . . custodis ecclesie uestre
[13]
uobis et eidem ecclesie multa possint comoda prouenire ac in ea canoni-
[14]
corum institutio et prebendarum collatio ad uos communiter pertinere
[15]
noscantur, prouidendi eidem clerico de prebenda, siqua uacat ibidem ad
[16]
presens uel quamprimum ad id obtulerit se facultas ac recipiendi eum in
[17]
eadem ecclesia in canonicum et in fratrem non obstante iuramento, quod
[18]
de non recipiendis aliquibus nullis prebendis ibidem uacantibus prestitisse
[19]
dicimini, aut etiam statuto quod habetis de certo canonicorum numero,
[20]
iuramento, confirmatione sedis apostolice seu qualibet firmitate alia robo-
[21]
rato uobis licentiam misericorditer largiremur. Nos igitur uestris suppli-
[22]
cationibus inclinati uobis faciendi premissa predictis nequaquam obstantibus
[23]
auctoritate presentium concedimus facultatem. Datum apud Montemflasconem
[24]
XVIII. Kalendas Octobris. Pontificatus nostri anno secundo.

[25]
Ex originali in archivo capituli Olomucensis. -

[26]
CCCXLVI.

[27]
Theodoricus, abbas Zabrdowicensis, vendit monialibus Cellae s. Mariae
[28]
Brunae villam Diwák. Dt. in Zabrdowice, IIl. Kalendas Octobris,
[29]
1262.

[30]
Nos Theodericus, miseratione diuina abbas monasterii sancte Marie in
[31]
Zabirdowiz, fratrum ordinis Premonstratensis de Regula sancti Augustini,


Text viewFacsimile