[1] |
331
|
---|
[2] |
requisitus, aliquos sacerdotes idoneos deum timentes deputes sine iuris
|
---|
[3] |
alieni preiudicio, qui confessiones ipsarum audiant, ipsisque diuina cele-
|
---|
[4] |
brent, ecclesiastica sacramenta ministrent; ita quod exinde digna laudibus
|
---|
[5] |
apud nos tua sinceritas habeatur. Datum apud Vrbem ueterem II. Idus
|
---|
[6] |
Aprilis. Pontificatus nostri anno secundo.
|
---|
[7] |
Ex originali in eodem archivo.
|
---|
[8] |
|
---|
[9] |
Smil de Lichtenburg cum consensu conjugis el heredum monasterio Zarensi
|
---|
[10] |
donat villam Bobrowa. Dt. XVIII. Kalendas Maji, 1262.
|
---|
[11] |
Nos Zmilo dei gracia Dominus de Luhtinburc. vniuersis hoc scri-
|
---|
[12] |
ptum inspecturis in perpetuum. Cum in factis mortalium nichil sit quod
|
---|
[13] |
uicissitudinis non subiaceat passioni, caute res digne memoria. conmendantur
|
---|
[14] |
litteris ut ex his emolumenti capiant firmamentum. Hinc est quod tenore
|
---|
[15] |
presencium perhenni constare volumus nocioni. quia divina inspiracione
|
---|
[16] |
conpuncti de consensu et voluntate vxoris nostre Elizabet, et astipulacione
|
---|
[17] |
heredum nostrorum. ad honorem et gloriam Dei. et intemerate Matris eius
|
---|
[18] |
ex discussa deliberacione villam dictam. Cappilbobrowe. quam dicte vxoris
|
---|
[19] |
nostre de parte libere possedimus. Claustro dicto Sar. Cisterciensis ordi-
|
---|
[20] |
nis Pragensis diocesis cum omnibus suis pertinentiis. cultis et incultis.
|
---|
[21] |
siluis. pratis. pascuis. piscationibus. venationibus. perpetuo contulimus possi-
|
---|
[22] |
dendam. Vt autem hec nostra donacio inconcussa et stabilis perseueret.
|
---|
[23] |
litteras has dicto claustro dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum
|
---|
[24] |
anno domini M. CC. LXII. XVIII. Kal. Maij. Testes huius rei sunt. ipsa
|
---|
[25] |
domina Elisabet de Luhtinburc. et filius eius Smilo. Domina Eufemia
|
---|
[26] |
fundatrix predicti claustri. Filii eiusdem. Smilo. et Gerhardus. Buslaus
|
---|
[27] |
burcgrauius in Luhtinburc. |
|
---|
[28] |
Ex originali ejusdem monasterii cum sigillo rupto. — Excusum apud Stein-
|
---|
[29] |
|
---|
[30] |
42 *
|
---|