EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
297

[2]
supportandis eius consuetis oneribus congrua portione, prout in patentibus
[3]
litteris exinde confectis ac sigillo Episcopi memorati signatis, plenius di-
[4]
citur contineri. Nos itaque supplicationibus vestris inclinati, quod ab eis-
[5]
dem Rege et Episcopo super premissis pie et prouide factum est, ratum
[6]
et firmum habentes, id non obstante, quod ad hoc assensus Olomucensis
[7]
capituli minime interuenit, auctoritate apostolica confirmamus et presentis
[8]
Scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc
[9]
paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire.
[10]
Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei
[11]
et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se nouerit incursurum.
[12]
Datum Laterani V. Kalendas Februarii. Pontificatus nostri anno VII.

[13]
Apographum in codice s. Jacobi Brunae saec. XVIII.

[14]
CCCVI.

[15]
Idem monasterio Welehradensi decimas in possessionibus ipsius ab episcopo
[16]
Roberlo concessas confirmat. DL. Laterani, V. Kal. Februarii, 1261.

[17]
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis abbati et
[18]
conuentui monasterii de Welegrad, Cisterciensis ordinis, Olomucensis dio-
[19]
cesis salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica
[20]
piis votis et honestis petencium precibus fauorem beneuolum impertiri.
[21]
Exhibita siquidem nobis vestra peticio continebat, quod bone memorie
[22]
Roberlus episcopus Olomucensis circa vós paterne dirigens benignitatis
[23]
affectum, decimas in villis, possessionibus, vineis, animalibus et aliis bonis
[24]
uestris sue diocesis, nec non in aliis, que ad vos et monasterium vestrum
[25]
empcionis titulo vel alio legittimo modo in eadem diocesi contigerit deue-
[26]
nire, vobis et per vos successoribus vestris inperpetuum de consensu ca-
[27]
pituli Olomucensis, cum decime huiusmodi ad eosdem episcopum et capitulum
[28]
pertinerent, communiter pia et prouida liberalitate concessit, prout in paten-
[29]
tibus litteris confectis exinde plenius dicitur contineri. Nos itaque vestris
[30]
supplicacionibus inclinati, quod super hoc ab eodem episcopo pie ac prouide
[31]
factum est, ratum et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus
[32]
et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum

[33]
38


Text viewFacsimile