EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
198

[2]
pratis videlicet, pascuis, piscacionibus, siluis et aliis ad dictam hereditatem
[3]
pertinentibus per me fratrem H. abbatem de Welegrad ad informacionem
[4]
dicti coabbatis mei de Smilheim ....... voluntate conuentus mei et con-
[5]
sensu, modo non accedente debito, prout idem conuentus coram iudicibus
[6]
subnotatis in iudicio publico est confessus contra formam iuris et ordinis
[7]
alienatis et eorundem dicti coabbatis et conuentus in Smilheim vsibus ap-
[8]
plicatis, litis materia uerteretur, eo quod ampliori de rebus et iuribus meis
[9]
informarer experiencia comperi dictum meum monasterium íali alienacione
[10]
minus licite facta enormiter fore lesum; ob quod predictos coabbatem et
[11]
conuentum de Smilheim nos -prefati abbas et conuentus de Welegrad mo-
[12]
nicione ac humili precium instancia exoramus, a dictorum bonorum te-
[13]
meraria occupacione abstinerent, quod hii minime facere curantes. a ge-
[14]
nerali capitulo super dicta causa patres Reuerendos in Christo dominos
[15]
Johannem et Arnoldum, abbates ecclesiarum de plaz et de Sars iudices
[16]
impetiuimus, quibus hec causa sub hac commissa fuit forma, vt eam pace
[17]
vel iudicio sub vtriusque partis expensis finaliter terminarent; quod hii
[18]
attemptantes fideliter subductam omni discordia ad vnitatem pacis inducen-
[19]
dam partes in arbitros compromittere procurarunt. Igitur deputatis ab
[20]
vtrisque partibus arbitris communi dictorum arbitrorum assensu pro eui-
[21]
denda materia cuiuslibet dissensionis supradictum patrem reuerendum do-
[22]
minum Johannem de Plaz abbatem, ad concordandum partes pro persona
[23]
media elegerunt, qui matura deliberacione prehabita, vtriusque partis dili-
[24]
genter iuribus inspectis, arbitrati sentenciam talem concorditer protulerunt:
[25]
Quod ad predictum monasterium Welegrad supradicta bona omnia, in quo-
[26]
rum possessione pacifica ante predictam alienacionem fuerat idem monaste-
[27]
rium longo tempore, transire deberent perpetuo pleno iure; quam senten-
[28]
ciam vtrimque partes concorditer acceptantes, predicti abbas et conuentus
[29]
de Smilheim omni iuri, accioni, quocunque modo eis competentibus ac omni
[30]
auxilio vtriusque iuris canonici seu ciuilis renunciarunt simpliciter et pre-
[31]
cise resignantes, scripta hinc inde confecta super dicta alienacione minus
[32]
licite attemptata. . Nos eciam ad dictorum iudicum grauem instanciam et
[33]
dictorum coabbatis nostri et conuentus de Smilheim precibus inclinati, quos
[34]
paterno affectu prosequi tenemur; dampna, licet multa, in supradictis bonis
[35]
nobis per ipsos illata, nec non expensas per nos in hac lite factas, ad quo-


Text viewFacsimile