EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
116

[2]

[3]
nuncupabit. 'l'estes autem huius donationis nostre in feodum sibi sunt hii:
[4]
Budislaus decanus, Cirus prepositus, Fridericus archidiaconus, prelati. Ra-
[5]
nocirus, Petratus, Leo, ''echoncius, et magister Wernherus, canonici. Bo-
[6]
huslaus de Crazna, Nicol de Gelss, et Hennyngus de Vroluz, milites.
[7]
Gerlacus de Hoczenplocz, Franco de Modericz, et Dyetricus de Pustnyer,
[8]
fideles nostri, et ceteri quam plurimi fide digni. Et nichilominus ad robur
[9]
perpetuo valiturum presentes litteras exinde fieri, et tam sigillo nostro quam
[10]
capituli nostri fecimus roborari. Datum Olomuz. Anno domini M. CC.
[11]
LXXXX. IX. III Kalendas Octobris.

[12]
E cod. chart. p. fol. 90. in archivo archiepiscop. Olomuc.

[13]
CXIII.

[14]
Theodericus, episcopus Olomucensis, decidit litem inter Theodricum Srol-
[15]
lonis et pauperes de Slawonjn ratione census dandi. Dto. Olomutiü
[16]
XI. Kalend. Novembris. 1299.

[17]
Nos "Theodericus, dei gracia Olomucensis episcopus notumfacimus
[18]
vniuersis, et presentibus protestamur, quod nuper, cum inter Theodricum,
[19]
Srollonis ecclesie Olomucensis ex una, et pauperes de Slawonyn, qui sunt
[20]
homines nostre ecclesie Olomucensis, ex parte alia guestio exorta fuisset
[21]
de quibusdam exactionibus inordinatis, quibus idem 'Theodricus Srollonis
[22]
dictos pauperes de Slawonyn minus iuste molestare et offendere nitebatur,
[23]
dicens, se posse steuram seu exactionem ponere super eos, quandocunque
[24]
placeret, et quoscunque vellet, et cum satis diu inter se in nostra pre-
[25]
sentia litigassent, de tali inconuenientia, videlicet quandocunque et quo-
[26]
cienscunque vellet, miserii pauperum predictorum interposuimus partes no-/
[27]
stras de consilio nostrorum Canonicorum, et eosdem cum predicto 'Th. con-
[28]
cordauimus in hunc modum: Quod predicti homines de Slawonyn de cetero
[29]
semper et heredes eorundem pro censu et steuris et pro iudiciis genera-
[30]
libus, que panthedinc vulgariter appellantur, inclusis thabernis duabus, que.
[31]
illic esse ab antiquo consueuerunt, de tota villa Slawonyn tenentur, 'Th.
[32]
sepedicto dare omni anno viginti quinque marcas argenti daturi in Mora-
[33]
uia Olomucensis ponderis, et hoc diuisim, videlicet in festo b. Georii duo-


Text viewFacsimile