EN | ES |

Facsimile Lines

306


< Page >

[1]
První kniha půhonná z l. 1383 1407. 3

[2]
Anno MCCCXCV.

[3]
7.191 Adliczka de Trzemessne conqueritur super Cunssonem! de Trzemessne, quod
[4]
fecit ei dampnum suo posse minus iuste in eius dotali obligata hereditate in Trze-
[5]
messne, et id dampnum in diversarum litterarum cum sigillis pendentibus reten-
[6]
cione, diversis impensis et in paratis pecuniis pro centum marcis argenti. Terminus
[7]
iurare ad crastinum sanctorum Fabiani et Sebastiani [27. ledna 1395]. Ibi Adliczka
[8]
actrix eum Cunssone de Trzemessne citato Super omnibus controversiis seu litibus,
[9]
que inter ipsos vertebantur hincinde, amicabiliter et mutuo sunt invicem coneordati,
[10]
taliter quod ipsa Adliezka prefatum Cunssonem a causa suprascripta cum omnibus
[11]
suis dependentibus dimisit liberum et solutum.

[12]
Ibi eciam dicta Adliczka coram beneficiariis curie recognovit se vendidisse tres
[13]
laneos agrorum minus tribus prutonibus, qui lanei sunt in villa Weykersdorff supe-
[14]
riori? et in villa dieta Czrmna, dotalicii sui liberi^ Cunssoni de Trzemessna et suis
[15]
heredibus pro XXXIII sexagenis gr. plene persolutis, et ei dictos laneos dotaliciales
[16]
ad ius emphioteticum dimisit, odewzdala, prout in littera. cum sigillis pendentibus
[17]
desuper confecta clarius continetur. Eciam prefata Adliezka dedit unam litteram
[18]
Cunssoni antedicto racione disbrigacionis, qua se idem Cunsso defendere possit contra
[19]
orphanos viventes, qui orphani fuerunt Albrechtonis de Ybenicz pueri, si aliquando
[20]
dictum Cunssonem pro ipsis laneis impetere vellent. Promisit eciam ipse Cunsso
[21]
dictis tribus orphanis dare IX sexagenas gr. sub tali condicione, quando ipsi orphani
[22]
venirent ad eorum annos legittimos et quod quilibet ius suum dimitteret, odewzdal
[23]
by prawo swe, de mandato Adliezeze matris eorum antedicte. Ibique statim Hedwyka
[24]
orphanus habens annos coram beneficiariis curie regalis voluntarie recognovit, quod
[25]
ius suum, si aliquod ei conpetere possit in dictis laneis, quos mater ipsius Cunssoni
[26]
vendidit, dimisit, odewzdala, libere et in toto. Et ipse Cunsso Hedwigi antedicte III
[27]
Sexagenas gr. pro sua porcione ad solvendum circa festum S. Georgii in proximo
[28]
cum Alberto de Chotezek caucionavit, et dictam pecuniam circa tabulas curie debet
[29]
reponere in antedicto termino sine qualibet dilacione. Actum a. d. MCCCLXXXXV
[30]
feria quinta in erastino ss. Fabiani et Sebastiani martyrum [27. ledna].

[31]
Ibi Cuness de Trzemessne circa festum s. Georgii ipso die [23. dubna] repo-
[32]
suit III sexagenas gr. circa Nicolaum notarium curie, et statim predictas tres Sexagenas
[33]
Hedwika orphanus recepit et Cunsonem de prefatis tribus sexagenis liberum dimisit
[34]
et solutum. Actum presentibus Potha de Turgow, Drahosslao et Nicolao de Slowicz.

[35]
Idem Adliczka congueritur super Otykonem de Brussnicz de simili. Ibi citatus
[36]
astans respondere noluit, et ideo datum est actrici pro iure obtento. Dedit memoriales.
[37]
Actum" a. d. MCCCLXXXXV feria V in crastino ss. Fabiani et Sebastiani oc. [21. ledna].

[38]
") Nad řádkou poznamenáno : Negavit.

[39]
a) Další část psána na 1. 67, protože na této stránce byl již vložen další půhon na Otíka

[40]
z Brusnice. b) Nad fâdkou glossa: wyena swobodneho. c) Tak rkp. (místo Eadem).
[41]
d) Item rkp. zřejmě omylem místo Actum.

[42]
1*


Text viewFacsimile