[1] |
z roku 1598, 4.—8. května 77
|
---|
[2] |
ad virtutem et prudentiam informari cupiam, ut, si liceat aliquo modo, non insti-
|
---|
[3] |
tutus sed imbutus, non edoetus sed enutritus praeclarissimo quoque doctrinarum et
|
---|
[4] |
scientiarum genere videatur, isthic et collocandam studiorum sedem decrevi, ubi
|
---|
[5] |
animus ipsius artibus excoli, cohortationibus incitari, exemplis allici inflammarique
|
---|
[6] |
magis ac magis posset. Argentinam itaque eum mitto, ubi ipsi perpetuo ante oculos
|
---|
[7] |
cum alienae tum etiam meae quondam illic probatae diligentiae obversetur imago,
|
---|
[8] |
quae instar stimuli alicuius ad aemulandas aliorum laudes, premenda vestigia eorum,
|
---|
[9] |
quibus boni studii fama aliqua parta est, concitet, ubi etiam te habeat, quem prae-
|
---|
[10] |
sentem sibi imitandum, absenti insistendum proponat. imo ita tuendum, ne per socor-
|
---|
[11] |
diam ipsius tuae gloriae aliquid detrahatur, sed cum laude perpetuato cursu a te
|
---|
[12] |
coepto in illum. etiam pars eius aliqua derivetur. Magistrum, quem olim parvo
|
---|
[13] |
adiunxi, retinui, ne, dum novi praeceptoris moribus, obsequio, educationi asuescat,
|
---|
[14] |
et de tempore bene ponendo et de studiis praetensis aliquid ei interea depercat;
|
---|
[15] |
itineris autem non comitem sed ducem ei addidi Circlerum nostrum, cuius consiliis
|
---|
[16] |
fluxa ipsius adolescentia, praeceptoris exiguus usus ad tempus aliquod regeretur.
|
---|
[17] |
Habebis autem eum tibi pro meo in te amore commendatum et dabis etiam aliquid
|
---|
[18] |
sanguinis nexui, quo te contingit per matrem, quae fuit patris tui consobrina,
|
---|
[19] |
iuvabisque, quantum poteris, quantum intererit, ut similis tui evadat. Vale. mi Zdenko.
|
---|
[20] |
Rossicii 7. Mail 98.
|
---|
[21] |
Konc. arch. Bludovského VI. 3881 f. 5. €. 18.
|
---|
[22] |
219. Zdeňkovi Zampachovi a j. oznamuje, který den se mají v Hradišti sjeti. — Na
|
---|
[23] |
Rosicích 1508, 7. května. Brandl II. 2. 213.
|
---|
[24] |
|
---|
[25] |
Adamovi Ropalovi z Rifmberku, praeceptoru Zdenka z Waldstyna: že příbuzný jeho Karel
|
---|
[26] |
co nejdříve s Vavříncem Cirklerem i učitelem přijedou do Straspurku, i žádá ho, aby jim byl
|
---|
[27] |
radou svou nápomocen. — Na Rosicích 8. května 1598.
|
---|
[28] |
(Adamo Ropalio a Riffemberek, praec[eptori] Zd[enkonis] W[aldsteinii.]) Ca-
|
---|
[29] |
rolum, agnatum meum, quem decursa hyeme ex Saxonia revocatum mecum in hanc
|
---|
[30] |
diem habui, ut bene coeptis firmius insistere et iactis doctrinae fundamentis ube-
|
---|
[31] |
riorem litterarum cognitionem superstruere commodius posset, magis meo quam
|
---|
[32] |
alieno consilio et proprio quodam primis meae adolescentiae annis concepto erga
|
---|
[33] |
urbem et academiam Argentinensem studio ad vos cum ablegare instituissem, ex
|
---|
[34] |
numero amicorum, quos isthic nunc habeo, te quoque mihi seposui, cuius fidei et
|
---|
[35] |
benevolentiae et advenientem et commorantem post committerem. Quod ut facerem,
|
---|
[36] |
etsi patria communi, virtute tua cum eruditione singulari coniuncta, morib[us] etiam
|
---|
[37] |
multa comitate et humanitate permixtis permotum me praecipue fateor, attamen
|
---|
[38] |
non diffitebor, impulsum me quoque acceptissimis litteris tuis ante duos menses
|
---|